M. Tulli
Ciceronis Epistularum ad Familiares Liber Secundus
AD C. CURIONEM ET
CETEROS
I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX
2.1
Scr. Romae a. 701 (53)
M. CICERO S. D. CURIONI
quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non
tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri,
praesertim cum, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te
significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem sed tamen
dulcem et optatum amorem tuum. equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te
perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis est tam in scribendo
impiger quam ego? a te vero bis terve summum et eas perbrevis accepi. qua
re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere
noles, te mihi aequum praebere debebis. sed de litteris hactenus; non enim
vereor ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non
aspernabere.
[2]ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu
iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate
es consecutus quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit.
breve est quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit: tanta est
exspectatio vel animi vel ingeni tui ut ego te obsecrare obtestarique non
dubitem sic ad nos conformatus revertare ut, quam exspectationem tui concitasti,
hanc sustinere ac tueri possis. et quoniam meam tuorum erga me meritorum
memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo ut memineris, quantaecumque tibi
accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi ni
meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. qua re hoc
animo in nos esse debebis ut aetas nostra iam ingravescens in amore atque in
adulescentia tua conquiescat.
2.2
Scr. Romae a. 701 (53)
M. CICERO S. D.
CURIONI
gravi teste privatus sum amoris summi
erga te mei patre tuo, clarissimo viro; qui cum suis laudibus tum vero te filio
superasset omnium fortunam si ei contigisset ut te ante videret quam a vita
discederet. sed spero nostram amicitiam non egere testibus. tibi patrimonium di
fortunent! me certe habebis cui et carus aeque sis et iucundus ac fuisti patri.
2.3
Scr. Romae a. 701 (53)
M. CICERO S. D. CURIONI
rupae studium non defuit declarandorum
munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente
fieri quod tibi, cum venisses, non esset integrum. equidem [quid] sentiam aut
scribam ad te postea pluribus aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam
coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam sententiam adducam
aut certe testatum apud animum tuum relinquam quid senserim, ut, si quando, quod
nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. brevi
tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere ut iis bonis quae
tibi natura, studio, fortuna data sunt facilius omnia quae sunt amplissima in re
publica consequi possis quam muneribus. quorum neque facultatem quisquam
admiratur (est enim copiarum, non virtutis) neque quisquam est quin satietate
iam defessus sit.
[2]sed aliter atque ostenderam facio qui
ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; qua re omnem hanc
disputationem in adventum tuum differo. summa [te] scito in exspectatione esse
eaque a te exspectari quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt. ad
quae si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque
muneribus et nos amicos et civis tuos universos et rem publicam adficies. illud
cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.
2.4
Scr. Romae a. 701 (53)
M. CICERO S. D.
CURIONI
epistularum genera multa esse non ignoras
sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores
faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum
interesset. huius generis litteras a me profecto non exspectas. tuarum enim
rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est
sane novi. reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant,
unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. utro me minus deceat uti
non intellego. iocerne tecum per litteras? civem mehercule non puto esse, qui
temporibus his ridere possit. an gravius aliquid scribam? quid est quod possit
graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? atqui in hoc genere
haec mea causa est ut [neque ea quae sentio audeam] neque ea quae non sentio
velim scribere.
[2]quam ob rem, quoniam mihi nullum
scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula qua soleo teque ad studium
summae laudis cohortabor. est enim tibi gravis adversaria constituta et parata
incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc
statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes
comparantur, in iis esse laborandum. in hanc sententiam scriberem plura, nisi te
tua sponte satis incitatum esse confiderem. et hoc, quicquid attigi, non feci
inflammandi tui causa sed testificandi amoris mei.
2.5
M. CICERO S. D.
C. CURIONI
haec negotia quo modo se habeant,
epistula ne [ad te] quidem narrare audeo. tibi, etsi ubicumque es, ut scripsi ad
te ante, in eadem es navi, tamen quod abes gratulor, vel quia non vides ea quae
nos vel quod excelso et illustri loco sita est laus tua in plurimorum et
sociorum et civium conspectu; quae ad nos nec obscuro nec vario sermone sed et
clarissima et una omnium voce perfertur.
[2]unum illud nescio gratulerne tibi an
timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui; non quo verear ne tua virtus
opinioni hominum non respondeat, sed mehercule ne, cum veneris, non habeas iam
quod cures; ita sunt omnia debilitata iam [et] prope exstincta. sed haec ipsa
nescio rectene sint litteris commissa. quare cetera cognosces ex aliis. tu
tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare,
cogita quae esse in eo civi ac viro debent qui sit rem publicam adflictam et
oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et
libertatem vindicaturus.
2.6
Scr. Romae a. 701 (53)
M.
CICERO S. D. C.
CURIONI
nondum erat auditum te ad
Italiam adventare cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te
litteris misi. sed tamen, cum appropinquare tuus adventus putaretur et te iam ex
Asia Romam versus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit ut non vereremur
ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere
vellemus.
[2]ego, si mea in te essent officia solum,
Curio, tanta quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent,
verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem. grave est
enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo de quo se bene meritum putet, ne
id quod petat exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam benefici loco
numerare videatur. sed quia tua in me [vel] nota omnibus vel ipsa novitate
meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt estque animi ingenui,
cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per
litteras petere quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium. neque enim
sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia [officia] non possem, cum
praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam quam non vel capere animus meus
in accipiendo vel in remunerando cumulare atque illustrare posset.
[3]ego omnia mea studia, omnem
operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi
statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere. neque
vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto quantae mihi sit
honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi. huic te unum tanto
adiumento esse, si volueris, posse intellego ut nihil sit praeterea
nobis requirendum. habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut
spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque
naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere
vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen
et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.
[3]dux nobis et auctor opus est +et eorum
ventorum quos proposui moderator quidam et quasi gubernator. qui si ex omnibus
unus optandus esset, quem tecum conferre possemus non haberemus. quam ob rem, si
me memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc ipso quod tam vehementer de
Milone laborem existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, hoc
a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel, ut
verius dicam, prope saluti tuum studium dices. de ipso T. Annio tantum tibi
polliceor, te maioris animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te,
si complecti hominem volueris, habiturum esse neminem. mihi vero tantum decoris,
tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile agnoscam fuisse in laude mea
qui fueris in salute. ego, ni te videre scirem qua mente haec
scriberem, quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset in hac petitione
Milonis omni non modo contentione sed etiam dimicatione elaborandum, plura
scriberem. nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado.
unum hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi
Miloni debiturum. non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab
illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda. eam autem unius tuo
studio me adsequi posse confido.
2.7
Scr. in castris ad Pindenissum a. d. xiv Kal.
Ian. a. 703 (51)
M. CICERO
IMP. S. D. C. CURIONI TR. PL.
sera gratulatio reprehendi non solet,
praesertim si nulla neglegentia praetermissa est. Longe enim absum, audio sero.
sed tibi et gratulor et ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus exopto,
teque hortor ut omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum
consilia. nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam labere si
te audies. non scribo hoc temere. cui scribam video. novi animum, novi consilium
tuum. non vereor ne quid timide, ne quid stulte facias si ea defendes quae ipse
recta esse senties.
[2]quod [in] rei publicae tempus non
incideris sed veneris (iudicio enim tuo, non casu, in ipsum discrimen rerum
contulisti tribunatum tuum), profecto vides. quanta vis in re publica temporum
sit, quanta varietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum
voluntates, quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites.
sed amabo te, cura et cogitationi--nihil novi, sed illud idem quod initio
scripsi. tecum loquere, [et] te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera.
alteri qui melius consilium dare possit quam tu non facile inveniri potest; tibi
vero ipsi certe nemo melius dabit. Dii immortales! cur ego absum vel spectator
laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum? tametsi hoc
minime tibi deest; sed tamen efficeret magnitudo et vis amoris mei consilio te
ut possem iuvare.
[3]scribam ad te plura alias; paucis enim
diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex
mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad
senatum perscriberem. de sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque
difficili in re atque causa cognosces ex iis litteris quas Thrasoni, liberto
tuo, dedi.
[4]te, mi Curio, pro tua incredibili in me
benevolentia meaque item in te singulari rogo atque oro ne patiare quicquam mihi
ad hanc provincialem molestiam temporis prorogari. praesens tecum egi, cum te
tribunum pl. isto anno fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed
tum quasi a senatore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo, nunc a
tribuno pl. et a Curione tribuno, non ut decernatur aliquid novi, quod solet
esse difficilius, sed ut ne quid novi decernatur, ut et senati consultum et
leges defendas, eaque mihi condicio maneat qua profectus sum. hoc te vehementer
etiam atque etiam rogo.
2.8
Scr. Athenis prid. Non. Quint. a. 703 (51)
M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO
quid? tu me hoc tibi mandasse existimas
ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem
mitteres et ea quae nobis cum Romae sumus narrare nemo audeat? vide quantum tibi
meo iudicio tribuam (nec mehercule iniuria; politikteron enim te adhuc
neminem cognovi): ne illa quidem curo mihi scribas quae maximis in rebus rei
publicae geruntur cottidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit. scribent alii,
multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor. qua re ego nec praeterita nec
praesentia abs te sed, ut ab homine longe in posterum prospiciente, futura
exspecto, ut ex tuis litteris, cum formam rei publicae viderim, quale aedificium
futurum sit scire possim. neque tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim
fuit quod tu plus providere posses quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum
Pompeio compluris dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus
sum. quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; tantum habeto, civem egregium
esse Pompeium et ad omnia quae providenda sunt in re publica et animo et
consilio paratum. qua re da te homini; complectetur, mihi crede. Iam idem illi
et boni et mali cives videntur qui nobis videri solent.
[2]ego, cum Athenis decem ipsos dies fuissem
multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde prid. Non. Quint.,
cum hoc ad te litterarum dedi. tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum
nihil magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur. in eo mihi sunt omnia.
Quod quando et quo modo et per quos agendum sit, tu optime constitues.
2.9
Scr. in castris ad Pindenissum vel ex m. Oct. vel
in Nov. a. 703 (51)
M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO
AEDILI CURULI DESIGNATO
primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam
sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea sed ignoratione rerum omnium.
in iis enim sum locis quo et propter longinquitatem et propter latrocinia
tardissime omnia perferuntur. et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi
gratias agam non reperio, quod ita factus sis ut dederis nobis, quem ad modum
scripseras ad me, quod semper ridere possemus. itaque, cum primum audivi, ego
ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis quos ille
iactitat.
[2]difficile est loqui; te autem contemplans
absentem et quasi tecum coram loquerer
'non edepol quantam rem egeris neque quantum facinus
feceris . . . '
quod quia praeter opinionem
mihi acciderat, referebam me ad illud:
'incredibile hoc factum obicitur.'
repente vero incessi 'omnibus
laetitiis.' in quo cum obiurgarer quod nimio gaudio paene desiperem, ita me
defendebam:
'ego voluptatem animi nimiam . . . '
[3]quid quaeris? dum illum
rideo, paene sum factus ille. sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te
cum primum ero aliquid nactus oti. te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna
dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam
invidorum meorum, ut eos partim scelerum
suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.
2.10
Scr. in castris ad Pindenissum a. d. xvii K. Dec.
a. 703 (51)
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
DESIGNATO
tu vide quam ad me litterae non
perferantur! non enim possum adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus,
nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te
quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum) quod non putaram. atqui sic
habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara quae me
laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. equidem
numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te
iucundius quicquam nec carius.
[2]sed (balbi non sumus) ad rem redeamus. ut
optasti, ita est. velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti quod esset ad
laureolam satis; Parthos times quia diffidis copiis nostris. ergo ita accidit.
nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium fretus
ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate
apud eos qui me non norant nominis nostri. multum est enim in his locis: 'hicine
est ille qui urbem . . . ? quem senatus . . . ?' nosti cetera. cum venissem ad
Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius
noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem
reiecerat, Bibulus provinciam acceperat.
[3]interea cum meis copiis omnibus vexavi
Amaniensis, hostis sempiternos. Multi occisi, capti, reliqui dissipati. castella munita improviso
adventu capta et incensa. Ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe
ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem. ibi
quintum et vicensimum iam diem aggeribus, vineis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum,
tantis opibus tantoque negotio ut mihi ad summam gloriam nihil
desit nisi nomen oppidi.
[4]quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice
mittam. haec ad te in praesentia scripsi ut sperares te adsequi id quod
optasses. sed ut redeam ad Parthos, haec aestas
habuit hunc exitum satis felicem; ea quae sequitur magno est in timore. qua re,
mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego
arbitror, spissius, illud quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. de
re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam
futura magis exspecto. qua re ut ad me omnia quam diligentissime perscribas te
vehementer rogo.
2.11
Scr. Laodiceae prid. Non. Apr.a. 704 (50)
M.
CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
putaresne umquam accidere posse ut mihi
verba deessent, neque solum ista vestra oratoria sed haec etiam levia nostratia?
desunt autem propter hanc causam quod mirifice sum sollicitus quidnam de
provinciis decernatur. mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque
in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti
ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit vel quia totum negotium
non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et
possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere si
ad constitutam diem decedemus.
[2]de pantheris per eos qui venari solent
agitur mandatu meo diligenter. sed mira paucitas est, et eas quae sunt valde
aiunt queri quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat.
Itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. sed tamen
sedulo fit et in primis a Patisco. quicquid erit, tibi erit; sed quid esset
plane nesciebamus. mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua. ipse dies me
admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. tu velim ad me de omni rei
publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo quae ex te cognoro.
2.12
Scr. in castris in Cilicia paulo ante vi K.
Quint. a. 704 (50)
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
sollicitus equidem eram de rebus urbanis.
Ita tumultuosae contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur; nam citeriora
nondum audieramus. sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in his molestiis
non me, si quae ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo
scribere. illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum
litterarum. qua re, etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus confecero,
tamen obviae mihi velim sint tuae litterae quae me erudiant de omni re publica,
ne hospes plane veniam. hoc melius quam tu facere nemo potest.
[2]Diogenes tuus, homo modestus, a
me cum Philone Pessinuntem discessit. Iter habebant [ad] Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa
icognorant. urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive! omnis
peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordida est iis quorum industria
Romae potest illustris esse. quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una
mehercule ambulatiuncula atque uno sermone nostro omnis fructus provinciae non confero.
[3]spero me
integritatis laudem consecutum: non erat minor ex contemnenda quam est ex
conservata provincia. spem triumphi inicis: satis gloriose triumpharem, non essem
quidem tam diu in desiderio rerum mihi carissimarum. sed, ut spero, propediem
te videbo. tu mihi obviam mitte epistulas te dignas.
2.13
Scr. Laodiceae inter K. et Non.
Maias a.704 (50)
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
raras tuas quidem (fortasse
enim non perferuntur) sed suavis accipio litteras; vel quas proxime acceperam,
quam prudentis, quam multi et offici et consili! etsi omnia sic constitueram
mihi agenda ut tu admonebas, tamen confirmantur nostra consilia cum sentimus
prudentibus fideliterque suadentibus idem videri.
[2]ego Appium, ut saepe tecum locutus sum,
valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse ut simultatem deposuimus
sensi. nam et honorificus in me consul fuit et suavis amicus et studiosus
studiorum etiam meorum. Mea vero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam
kvmikÚw martuw, ut opinor, accedit Phania; et mehercule etiam
pluris eum feci quod te amari ab eo sensi. iam me Pompei totum esse scis, Brutum
a me amari intellegis. quid est causae cur mihi non in optatis sit complecti
hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis, propinquis,
adfinibus, amicis, collegam meum praesertim et in ipsa collegi laude et scientia
studiosum mei? haec eo pluribus scripsi quod [non] nihil significabant tuae
litterae subdubitare qua essem erga illum voluntate. credo te audisse aliquid.
falsum est, mihi crede, si quid audisti. genus institutorum et rationum mearum
dissimilitudinem non nullam habet cum illius administratione provinciae. ex eo
quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione,
me ab eo discrepare. nihil autem feci umquam neque dixi quod contra illius
existimationem esse vellem; post hoc negotium autem et temeritatem nostri
Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo.
[3]erat in eadem epistula 'veternus
civitatis.' gaudebam sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio. extrema
pagella pupugit me tuo chirographo. quid ais? caesarem nunc defendit Curio? quis
hoc putaret, praeter me? nam, ita vivam, putavi. Di immortales, quam ego risum
nostrum desidero!
mihi erat in animo, quoniam iuris
dictionem conferam, civitates locupletaram, publicanis etiam superioris
lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis,
fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Non. Mai. et, cum prima aestiva
attigissem militemque collocassem, decedere ex senatus consulto. cupio te
aedilem videre miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis.
2.14
Scr. Laodiceae m. Febr. a. 704 (50)
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
M. Fabio, viro optimo et homine
doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter summum
ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem modestiam. eius
negotium sic velim suscipias ut si esset res mea. novi ego vos magnos patronos;
hominem occidat oportet qui vestra opera uti velit. sed in hoc homine nullam
accipio excusationem. omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fabius uti
volet.
[2]ego res Romanas vehementer exspecto et
desidero, in primisque quid agas scire cupio. nam iam diu propter hiemis
magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.
2.15
Scr. Sidae iii aut prid. Non. Sext. a. 704 (50)
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum
Curione de supplicatione; et hercule confecta res ex sententia mea est cum
celeritate tum quod is qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus
est ei qui ornavit res nostras divinis laudibus. qua re scito me sperare ea quae
sequuntur; ad quae tu te para.
[2]Dolabellam a te gaudeo primum laudari,
deinde etiam amari. nam ea quae speras Tulliae meae prudentia temperari posse,
scio cui tuae epistulae respondeant. quid si meam legas quam ego tum ex tuis
litteris misi ad Appium? sed quid agas? sic vivitur. quod actum est di
approbent! spero fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas
adiuvabit.
[3]res publica me valde sollicitat. faveo Curioni, Caesarem honestum
esse cupio, pro Pompeio emori possum, sed tamen ipsa re publica nihil mihi est
carius; in qua tu non valde te iactas. districtus enim mihi videris esse, quod
et bonus civis et bonus amicus es. ego de provincia decedens quaestorem Coelium
praeposui provinciae. 'puerum' inquis. at quaestorem, at nobilem adulescentem,
at omnium fere exemplo. neque erat superiore honore usus quem praeficerem.
Pomptinus multo ante discesserat, a Quinto fratre impetrari non poterat; quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane
post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse quoniam alterum me reliquissem. fortasse etiam
illud adderent, senatum eos voluisse provinciis praeesse qui antea non praefuissent, fratrem meum
triennium Asiae praefuisse. denique nunc sollicitus non sum; si fratrem reliquissem, omnia
timerem.
[4]postremo non tam mea sponte quam potentissimorum
duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem
adulescentem non tam allicere volui quam alienare nolui. hoc tu meum consilium
laudes necesse est; mutari enim non potest. de Ocella parum ad me plane scripseras et
in actis non erat. tuae res gestae ita notae sunt ut trans montem Taurum etiam
de Matrinio sit auditum. ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut
spero, vos videbo.
2.16
Scr. in Cumano iv Non. Mai. a. 705 (49)
M.
CICERO IMP. S. D. M. CAELIO
magno dolore me adfecissent tuae litterae nisi iam et ratio ipsa
depulisset omnis molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad
dolorem novum. sed tamen qua re acciderit ut ex meis superioribus litteris id
suspicarere quod scribis nescio. quid enim in illis fuit praeter querelam
temporum, quae non meum animum magis sollicitum haberent quam tuum? nam non eam
cognovi aciem ingeni tui quod ipse videam te id ut non putem videre. illud
miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me
tam improvidum qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem
desciscerem aut tam inconstantem ut collectam gratiam florentissimi hominis
effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello
interessem. quod est igitur meum triste consilium?
[2]ut
discederem fortasse in aliquas solitudines. nosti enim non modo stomachi mei,
cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium
indignitate fastidium. accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque
imperi quo appellor. eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris
contentus essem. sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos sed iam
etiam in voculas malevolorum. quod cum ita esset, nil tamen umquam de
profectione nisi vobis approbantibus cogitavi. sed mea praediola tibi nota sunt;
in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim. quod autem in maritimis
facillime sum, moveo non nullis suspicionem velle me navigare. quod tamen
fortasse non nollem si possem ad otium. nam ad bellum quidem, qui convenit?
praesertim contra eum cui spero me satis fecisse ab eo cui iam satis fieri nullo
modo potest.
[3]deinde sententiam meam tu facillime
perspicere potuisti iam ab illo tempore cum in Cumanum mihi obviam venisti. non
enim te celavi sermonem T. Ampi. vidisti quam abhorrerem ab urbe relinquenda,
cum audissem. nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia
ad bellum civile exiturum? quid ergo accidit cur consilium mutarem? nonne omnia
potius ut in sententia permanerem? credas hoc mihi velim, quod puto te
existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando
intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse quam
arma civilia. huius me constantiae puto fore ut numquam paeniteat. etenim memini
in hoc genere gloriari solitum esse familiarem nostrum Q. Hortensium, quod
numquam bello civili interfuisset. hoc nostra laus erit illustrior quod illi
tribuebatur ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror.
[4]nec me ista terrent quae mihi
a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur. nulla est enim acerbitas
quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur. quam quidem
ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime, vel
istis ipsis quae tu me mones ut caveam, redemissem.
[5]filio meo, quem tibi carum esse
gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium relinquam in memoria
nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis
civibus. nam quod rogas ut respiciam generum meum, adulescentem optimum mihique
carissimum, an dubitas, qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam,
quin ea me cura vehementissime sollicitet et eo magis quod in communibus
miseriis hac tamen oblectabar specula, Dolabellam meum, vel potius nostrum, fore
ab iis molestiis quas liberalitate sua contraxerat liberum? velim quaeras quos
ille dies sustinuerit in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihimet ipsi
socero non honestos.
[6]itaque neque ego hunc Hispaniensem casum
exspecto, de quo mihi exploratum est ita esse ut tu scribis, neque quicquam
astute cogito. si quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non
erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies in quibus nos
consedisse audies. sed ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt
exitus. recordor enim desperationes eorum qui senes erant adulescente me. eos
ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. velim ita sit; sed tamen.
[7]togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster
dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. hoc aspersi ut scires me tamen in
stomacho solere ridere. [de] Dolabella quod scripsi suadeo videas tamquam si tua
res agatur. Extremum illud erit: nos nihil
turbulenter, nihil temere faciemus. Te tamen oramus, quibuscumque erimus in
terris, ut nos liberosque nostros ita tueare ut amicitia nostra et tua fides
postulabit.
2.17
Scr. Tarsi a. d. xvi Kal. Sext. vel paulo post a.
704 (50)
M. CICERO IMP. S. D. CANINI SALLUSTIO PRO Q
litteras a te mihi [binas] stator tuus reddidit + Tarsi a. d.
XVI Kal. Sextilis. his ego ordine, ut videris velle, respondebo. de successore meo nihil audivi neque
quemquam fore arbitror. quin ad diem decedam nulla causa est, praesertim sublato
metu Parthico. commoraturum me nusquam sane arbitror. Rhodum Ciceronum causa
puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. ad urbem volo quam primum
venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit.
successor tuus non potest ita maturare ullo modo ut tu me in Asia possis
convenire.
[2]de rationibus referendis, non erat
incommodum te nullam referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed
id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam
ratione non servat, tibi magno opere servandam censeo.
[3]quod scribis Apamea praesidium deduci non
oportuisse, videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus
commodos sermones malevolorum fuisse. sed Parthi transierint necne praeter te
video dubitare neminem. itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram,
commotus hominum non dubio sermone dimisi.
[4]rationes mei quaestoris nec verum fuit me
tibi mittere nec tamen erant confectae. eas nos Apameae deponere cogitabamus. de
praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec
attigit nec tacturus est quisquam. Laodiceae me praedes accepturum arbitror
omnis pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo.
quod scribis ad me de drachmum CCCIccc, nihil est quod in isto genere cuiquam
possim commodare. omnis enim pecunia ita tractatur ut praeda a praefectis, quae
autem mihi attributa est a quaestore curetur.
[5]quod quaeris quid existimem de legionibus
quae decretae sunt in Syriam, antea dubitabam venturaene essent; nunc mihi non
est dubium quin, si antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint.
Marium quidem successorem tarde video esse venturum, propterea quod senatus ita
decrevit ut cum legionibus iret.
[6]uni epistulae respondi; venio ad alteram+.
petis a me ut Bibulo te quam diligentissime commendem.
in quo mihi voluntas non deest, sed locus esse videtur tecum expostulandi. solus
enim tu ex omnibus qui cum Bibulo sunt certiorem me numquam fecisti quam valde
Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret. permulti enim ad me detulerunt, cum
magnus Antiocheae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum
dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo. quod ego
officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam,
quamquam quem ad modum tractarere audiebam. ille autem, cum ad Thermum
de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intellegebat
eius belli periculum pertinere. tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; in quo
ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam
ut ei quam humanissime scriberem.
[7]
ille si in omnis est malevolus, quod numquam existimavi, minus
offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt.
nam ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat
commune sibi soli attribuit; se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia
permutaretur. quod autem meum erat proprium, ut alariis Transpadanis uti
negarem, id etiam populo se remisisse scribit. quod vero illius erat solius id
mecum communicat: 'equitibus auxiliariis' inquit 'cum amplius frumenti
postularemus.' illud vero pusilli animi et in ipsa malevolentia ieiuni atque
inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellavit mihique
commendavit, iste in litteris non regem sed regis Ariobarzanis filium appellat.
hoc animo qui sunt deteriores fiunt rogati. sed tibi morem gessi, litteras ad
eum scripsi. quas cum acceperis, facies quod voles.
2.18
Scr. Laodiceae in m. Mai. a. 704 (50)
M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PRO PR.
officium meum erga Rhodonem
ceteraque mea studia quae tibi ac tuis praestiti tibi, homini gratissimo, grata
esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam;
quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est ut nihil addi posse videatur.
[2]sed mihi magis magisque cottidie de
rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium quod initio Aristoni
nostro, ut ad me venit, ostendi, gravis te suscepturum inimicitias si adulescens
potens et nobilis a te ignominia adfectus esset. et hercule sine dubio erit
ignominia. habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam
nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos legatos
tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. nocere tibi iratum neminem posse
perspicio, sed tamen tris fratris summo loco natos, promptos, non indisertos, te
nolo habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos pl. per triennium fore.
[3]tempora autem rei publicae qualia futura
sint quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore. cur ego te velim incidere
in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis
legatis quaestorem possis anteferre? qui si se dignum maioribus suis praebuerit, ut spero et opto,
tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi
offenderit. quae mihi veniebant in mentem quae ad te
pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere
scribere. tu quod egeris, id velim di approbent. sed si me audies, vitabis inimicitias
et posteritatis otio consules.
2.19
Scr. in castris ad Pyramum, in Cilicia a.d. x
K. Quint. a. 704 (50)
M. TULLIUS M. F. [M. N.] CICERO IMP. S. D. C.
COELIO L. F. C. N. CALDO Q
cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo
iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore quo diutius in provincia mecum
fuisses. Magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem quam nobis fors
tribuisset consuetudinem quoque accedere. postea, cum mihi nihil neque a te ipso
neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar ne ita caderet, quod
etiam nunc vereor, ne, ante quam tu in provinciam venisses, ego de provincia
decederem. accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris,
a. d. X K. Quint., scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium
tuum perspici posset; sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te
exspectarem significabant, nec is qui attulerat a te acceperat, ut ex eo scirem
quo ex loco aut quo tempore essent datae.
[2]quae
cum essent incerta, existimavi tamen faciendum esse ut ad te statores meos et
lictores cum litteris mitterem. quas si satis opportuno tempore accepisti,
gratissimum mihi feceris si ad me in Ciliciam quam primum veneris. nam quod ad
me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C.
Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime
scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum
diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra
coniunctione maximi sunt apud me ponderis. mihi quaestor optatior obtingere nemo
potuit. quam ob rem quaecumque a me ornamenta ad te [proficisci poterunt]
proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque
tuorum dignitatis. Sed id facilius consequar si ad me in Ciliciam veneris. quod
ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.
Web arrangement by
vittorio.todisco@tin.it