M. Tulli Ciceronis Epistularum ad Atticum Liber Septimus


I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIIIa  XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI XXII XXIII XXIV XXV XXVI 

7.1

Scr. Athenis xvii K. Nov. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.

dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te unum, quod cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; sed ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius. sin iam illas accepisti, scis me Athenas venisse pr. Idus Octobris, e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut videres ne quid filotimi/a eius quem nosti nobis noceret; et, de quo iam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem exposui breviter. haec fere sunt in illa epistula.

[2] nunc audi reliqua.

per fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam quam me hercule in omni genere iudico singularem confer ad eam curam ut de omni statu meo cogites. videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam,--sed tantam quanta numquam fuit. age, hoc malum mihi commune est cum omnibus. nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium pro/blhma , quaeso, suscipe. videsne ut te auctore sim utrumque complexus? ac vellem a principio te audisse amicissime monentem. a)ll' e)mo\n ou)/pote qumo\n e)ni\ sth/qessin e)/peiqej sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci igitur itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior.

[3] haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum esse cum Pompeio. tanta erat illorum coniunctio. nunc impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio. me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. nam Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi valde probari. utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur.

[4] verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. 'DIC, M. TVLLI.' quid dicam? 'exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam '? non est locus ad tergiversandum. contra Caesarem? 'Vbi illae sunt densae dexterae?' nam ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero; ai)de/omai non Pompeium modo sed trw=aj  kai\ Trw?a/daj . Pouluda/maj moi prw=toj e)legxei/hn kataqh/sei.

[5]  quis? tu ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum. hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen ipsum? itaque  ut stultus  primus suam sententiam dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima causa. tamen dabunt operam ut eliciant sententiam meam. ridebis hoc loco fortasse. quam vellem etiam nunc in provincia morari! plane opus fuit, si hoc impendebat. etsi nil miserius. nam o(dou= pa/rergon volo te hoc scire. omnia illa prima quae etiam <tu> tuis litteris in caelum ferebas e)pi/thkta fuerunt.

[6]  quam non est facilis virtus: quam vero difficilis eius diuturna simulatio! Cum enim hoc rectum et gloriosum putarem, ex annuo sumptu qui mihi decretus esset me C. Coelio quaestori relinquere annuum, referre in aerarium ad HS  cI[c] , ingemuit nostra cohors omne illud putans distribui sibi oportere, ut ego amicior invenirer Phrygum et Cilicum aerariis quam nostro. sed me non moverunt; nam et mea laus apud me plurimum valuit nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit quod praetermiserim. sed haec fuerit ut ait Thucydides, e)kbolh\ lo/gou non inutilis.

[7] tu autem de nostro statu cogitabis primum quo artificio tueamur benevolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho; quem video, nisi rei publicae tempora impedient, eu)po/riston . iudico autem cum ex litteris amicorum tum ex supplicatione. quam qui non decrevit, plus decrevit quam si omnis decresset triumphos. ei porro adsensus est unus familiaris meus, Favonius, alter iratus, Hirrus. Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua iucundissimas litteras misit. sed tamen gratulans mihi Caesar de supplicatione triumphat de sententia Catonis nec scribit quid ille sententiae dixerit sed tantum supplicationem eum mihi non decrevisse.

[8] redeo ad Hirrum. coeperas eum mihi placare; perfice. habes Scrofam, habes Silium. ad eos ego et iam antea scripsi ad ipsum Hirrum. locutus enim erat cum iis commode se potuisse impedire sed noluisse; adsensum tamen esse Catoni, amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnis mitterem. verum dicebat. ad eum enim solum et ad Crassipedem non scripseram.

[9] atque haec de rebus forensibus; redeamus domum.

Diiungere me ab illo volo. merus est furath'j germanus Lartidius. a)lla\ ta\ me\n prote tu/xqaie asomen axnumenoi/ per. reliqua expediamus, hoc primum--quod accessit cura dolori meo,--sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum lis rationibus quas ille meas tractat admisceri nolo. scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me quicquid possem nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum. ita puto a)/mempta fore; verum ut libebit. hanc quoque suscipe curam quem ad modum experiamur. id tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro <an> Athenis datis et in eo ego te adiuvabo.


7.2

Scr. Brundisi v K. Dec. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.

Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis

flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites .

hunc spondeia/zonta si cui voles tw=n newte/rwn pro tuo vendito.

[2] valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae litterae te prorsus laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse. quod si ita est, <est> quod maxime me hercule opto idque spero tua prudentia et temperantia te consecutum.

[3] venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu. nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, litteras non amabam quod indicabant te non valere. cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis), probum. nihil vidi melius. itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et eo sum admodum delectatus. et me hercule est quam facile diligas au)to/xqwn in homine urbanitas. eius testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae. fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret.

[4] filiola tua te delectari laetor et probari tibi fusikh\n esse th\n pro\j ta\ te/kna . etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata vitae societas tollitur. 'bene eveniat!' inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, <numquam> quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro. sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti.

[5] redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse iucundius. erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. sed tamen hoc iucundissimum quod intellexi te ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres. hoc mihi, inquam, accidit iucundissimum.

[6] de triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas amplissime supplicatio consecuta est. A quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te coniungens. itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar. quod si tu valeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis.

[7] de raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit malevolus. dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium quod non quaerebam; quod postulabam id negavit. itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi iniuria! at hic idem Bibulo dierum xx. ignosce mihi; non possum haec ferre nec feram.

[8] cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim te videbo. illud tamen de Chrysippo-- nam de altero illo minus sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem quicquam improbius. Chrysippum vero quem ego propter litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui discedere a puero insciente me! Mitto alia quae audio multa, mitto furta; fugam non fero qua mihi nihil visum est sceleratius. itaque usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui eadem liber non iuraret, me istos liberos non addixisse, praesertim cum adesset nemo a quo recte vindicarentur. id tu, ut videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar.

Vni tuae disertissimae epistulae non rescripsi in qua est de periculis rei publicae. quid rescriberem? valde eram perturbatus. sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt qui repente Bibulum semivivum reliquerunt.


7.3

Scr. in Tretulano v Id. Dec. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.

A. d. viii Idus Decembr. Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi reddidit. e quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum delectatus. ac primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas, etsi cupidissime expetitum a me est et te approbante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum. sic enim scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam quod minus diu fuerim in provincia quam fortasse fuerit utile.

[2] sed 'quid si hoc melius?' <saepe> opportune dici videtur ut in hoc ipso. sive enim ad concordiam res adduci potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut adiutorem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, ubicumque essem, una cum iis victus essem. qua re celeritas nostri reditus a)metame/lhtoj debet esse. quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in sexto libro informatus est. quid enim tibi faciam qui illos libros devorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius. Vtrumque vero simul agi non potest et de triumpho ambitiose et de re publica libere. sed ne dubitaris quin quod honestius id mihi futurum sit antiquius.

[3] nam quod putas utilius esse vel mihi quod tutius sit vel etiam ut rei publicae prodesse possim, me esse cum imperio, id coram considerabimus quale sit. habet enim res deliberationem; etsi ex parte magna tibi adsentior. de animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud probe iudicas nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in me liberalem fuisse, eiusque rei causam vere explicas, et eis quae de Fabio Caninioque acta scribis valde consentiunt. quae si secus essent totumque se ille in me profudisset, tamen illa quam scribis custos urbis me praeclarae inscriptionis memorem esse cogeret nec mihi concederet ut imitarer Volcacium aut Servium quibus tu es contentus, sed aliquid nos vellet nobis dignum et sentire et defendere. quod quidem agerem, si liceret, alio modo ac nunc agendum est.

[4] de sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo civitatis. nam si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est? cur ego in cuius causa rei publicae salus consistebat defensus postero anno non sum? cur imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? cur tanto opere pugnatum est ut de eius absentis ratione habenda decem tribuni pl. ferrent? his ille rebus ita convaluit ut nunc in uno civi spes ad resistendum sit; qui mallem tantas ei viris non dedisset quam nunc tam valenti resisteret.

[5] sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis, pou= ska/foj to\ twn )Atreidw=n; mihi ska/foj unum erit quod a Pompeio gubernabitur. illud ipsum quod ais, 'quid fiet, cum erit dictum, DIC, M. TVLLI?'--su/ntoma 'CN. POMPEIO ADSENTIOR.' ipsum tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor. sic enim sentio, maximo in periculo rem esse. vos scilicet plura qui in urbe estis. verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc vero etiam in alteram partem magis timendi.

Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in decedendo erit, ut audio, tardior. quem cum ornavit Cato, declaravit iis se solis non invidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere.

[6] nunc venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis quas in suburbano et iis quas postea scripsisti. ad privata venio. unum etiam de Caelio tantum abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua sententia decesserit paenitendum putem. sed quid est quod ei vici Luccei sint addicti? hoc te praetermisisse miror.

[7] de Philotimo faciam equidem ut mones. sed ego mihi ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet. sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati. ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti.

[8] de serperastris cohortis meae nihil est quod doleas. ipsi enim se conlegerunt admiratione integritatis meae. sed me moverat nemo magis quam is quem tu neminem putas. idem et initio fuerat et nunc est egregius. sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.

[9] ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto. Hortensi legata cognovi. nunc aveo scire quid hominis sit et quarum rerum auctionem instituat. nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.

[10] venio ad 'Piraeea,' in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus 'Piraeea' scripserim, non 'Piraeum' (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim '<in>.' non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. et tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro. nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium,

ma/ne ut ex portu i/n Piraeum (malus enim auctor latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi,

heri a/liquot adulesce/ntuli coi/imus in Pirae/um,
et idem,
Merca/tor hoc adde/bat, captam e su/nio.

quod si dh/mouj oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi zh/thma persolveris, magna me molestia liberans.

[11] ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus. mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam sed scis illi reliquum quantum sit. Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec reperis? 'solvamus' inquis. age, a Caelio mutuabimur. hoc tu tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti, 'iube sodes nummos curare.

[12]  quid superest? etiam. gener est suavis mihi, Tulliae, Terentiae. quantumvis vel ingeni vel humanitatis,  satis ; reliqua, quae nosti, ferenda. scis enim quos  aperierimus . qui omnes praeter eum de quo per te egimus,  reum  me facerent. ipsis enim expensum nemo feret. sed haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. data v Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano.


7.4

Scr. in Pompeiano iv aut iii Id. Dec. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.

Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus Decembris.

[2] fuimus una horas duas fortasse. magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius. de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem concordiae. plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxime iudicasse. venisse Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. viii Idus Decembr. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a. d. vii ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc illi tekmhriw=dej videbatur esse alienationis.

[3]  quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad urbem cogito.


7.5

Scr. in Formiano xv K. Ian.. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.

multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.

[2] date igitur operam ut valeatis. de Tirone video tibi curae esse. quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum.

[3] Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus habes Dionysium. sororem tuam non venisse in Arcanum miror. de Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. ego in Tusculanum nihil sane hoc tempore; devium est toi=j a)pantw'sin et habet alia dusxrh'sta . sed de Formiano Tarracinam pridie Kal. Ian. Inde Pomptinam summam, inde <in> Albanum Pompei. ita ad urbem iii Nonas natali meo.

[4] de re publica cotidie magis timeo. non enim boni, ut putantur, consentiunt. quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! pace opus est. ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. sed haec propediem coram. iam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re publica quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus.

reliquum est iocari, si hic sinat. nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri. sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos. 'quid senties igitur? ' inquis. nihil scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas. aliquando a)potri/yai quartanam istam diligentia quae in te summa est.


7.6

Scr. in Formiano xiv K. Ian. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.

plane deest quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te quod exspectem. tantum igitur nostrum illud sollemne servemus ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus.

[2] de re publica valde timeo nec adhuc fere inveni qui non concedendum putaret Caesari quod postularet potius quam depugnandum. est illa quidem impudens postulatio, opinione valentior cur autem nunc primum ei resistamus? ou) gar dh\ to/de mei=zon e)/pi kako/n quam cum quinquennium prorogabamus aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnaremus. dices, 'quid tu igitur sensurus es?' non idem quod dicturus; sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur dicam idem quod Pompeius neque id faciam humili animo. sed rursus hoc permagnum rei publicae malum est et quodam modo mihi praeter ceteros non rectum me in tantis rebus a Pompeio dissidere.


7.7

Scr. in Formiano inter xiiii et x K. Iun. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.

'Dionysius, vir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et doctissimus tuique amantissimus, Romam venit xv Kalend. Ian. et litteras a te mihi reddidit.' tot enim verba sunt de Dionysio in epistula tua, illud  putato  non adscribis, 'et tibi gratias egit.' atqui certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est humanitas, adscripsisses. mihi autem nulla de eo palinw?di/a datur propter superioris epistulae testimonium. sit igitur sane bonus vir. hoc enim ipsum bene fecit quod mihi sui cognoscendi penitus etiam istam facultatem dedit. Philogenes recte ad te scripsit; curavit enim quod debuit. Eum ego uti ea pecunia volui quoad liceret; itaque usus est menses xliii. Pomptinum cupio valere et, quod scribis in urbem introisse, vereor quid sit; nam id nisi gravi de causa non fecisset. ego quoniam iiii Non. Ian. compitalicius dies est, nolo eo die in Albanum venire, <ne> molestus familiae veniam. iii non. Ian. igitur; inde ad urbem pridie Nonas. tua lh=yij quem in diem incurrat nescio, sed prorsus te commoveri incommodo valetudinis tuae nolo.

[4] de honore nostro nisi quid occulte Caesar per suos tribunos molitus erit, cetera videntur esse tranquilla; tranquillissimus autem animus meus qui totum istuc aequi boni facit et eo magis quod iam a multis audio constitutum esse Pompeio et eius consilio in Siciliam me mittere quod imperium habeam. id est )Abdhritiko/n . nec enim senatus decrevit nec populus iussit me imperium in Sicilia habere. sin hoc res publica ad Pompeium refert, qui me magis quam privatum aliquem mittat? itaque si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea porta quam primum videro. nam quod scribis mirificam exspectationem esse mei neque tamen quemquam bonorum aut sat bonorum dubitare quid facturus sim, ego quos tu bonos esse dicas non intellego.

ipse nullos novi, sed ita, si ordines bonorum quaerimus; nam singulares sunt boni viri. verum in dissensionibus ordines bonorum et genera quaerenda sunt. senatum bonum putas per quem sine imperio provinciae sunt (numquam enim Curio sustinuisset, si cum eo agi coeptum esset; quam sententiam senatus sequi noluit; ex quo factum est ut Caesari non succederetur), an publicanos qui numquam firmi sed nunc Caesari sunt amicissimi, an faeneratores, an agricolas quibus optatissimum est otium? nisi eos timere putas ne sub regno sint qui id numquam, dum modo otiosi essent, recusarunt. quid ergo?

[6] exercitum retinentis cum legis dies transierit rationem haberi placet? mihi vero ne absentis quidem; sed cum id datum est, illud una datum est. annorum enim decem imperium et ita latum <placet>? placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum. sed horum omnium fons unus est. imbecillo resistendum fuit et id erat facile; nunc legiones XI, equitatus tantus quantum volet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl., tam perdita iuventus, tanta auctoritate dux, tanta audacia. Cum hoc aut depugnandum est aut habenda e lege ratio.

[7] 'depugna' inquis 'potius quam servias.' ut quid? si victus eris, proscribare, si viceris, tamen servias? 'quid ergo' inquis 'facturus es?' idem quod pecudes quae dispulsae sui generis sequuntur greges. ut bos armenta sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent. quid sit optimum male contractis rebus plane video. nemini est enim exploratum cum ad arma ventum sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi sint, nec in caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. e)mpoliteu/omai/ soi iam dudum et facerem diutius, nisi me lucerna desereret. ad summam 'DIC, M. TVLLI.' adsentior Cn. Pompeio, id est T. Pomponio.

Alexim, humanissimum puerum, nisi forte dum ego absum adulescens factus est (id enim agere videbatur), salvere iubeas velim.


7.8

Scr. in Formiano vi aut v K. Ian. a. 704 (50) .
CICERO ATTICO SAL.

quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an mihi nutus tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades. itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis.

[2] diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua quam incipiente febricula scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire iii Nonas Ianuar. sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. quid enim est tantum in uno aut altero die?

[3] Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente sed iuberi mutare nomen. est politiko\n ske/mma rectumne sit nobili adulescenti mutare nomen mulieris testamento. sed id filosofw/teron dieukrinh/somen , cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente.

[4] quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem, factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium <me> consecutus est. Vna Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto conlocuti sumus. quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, su/gxusin th=j politei/aj fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum. sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. quid quaeris? etsi mihi crebro cuno\j )Enua/lioj occurrebat, tamen levabar cura virum forte m et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens politikw=j de pacis simulatae periculis disserentem. habebamus autem in manibus Antoni contionem habitam x Kal. Ianuar., in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. in quibus ille 'quid censes' aiebat 'facturum esse ipsum, si in possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat dicere?' quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est. ex illa autem sententia   relinquendae urbis movet hominem, ut puto. mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum. est enim a)/morfon a)ntipoliteuome/nou xrewfeile/thn esse. sed haec et multa alia coram.


7.9

Scr. in Formiano v aut iv K. Ian. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.

'cotidiene' inquis 'a te accipiendae litterae sunt?' si habebo cui dem, cotidie. 'at iam ipse ades.' tum igitur cum venero desinam. unas video mihi a te non esse redditas quas L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum Basili vulneratus et despoliatus est.

[2] videbis igitur num quid fuerit in iis quod me scire opus sit et simul hoc dieukrinh'seij pro/blhma sane politiko/n . Cum sit necesse aut haberi Caesaris rationem illo exercitum vel per senatum vel per tribunos pl. obtinente, aut persuaderi Caesari ut tradat provinciam atque exercitum et ita consul fiat, aut, si id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione illo patiente atque obtinente provinciam, aut, si per tribunos pl. non patiatur <et> tamen quiescat, rem adduci ad interregnum, aut, si ob eam causam quod ratio eius non habeatur exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut statim nobis minus paratis aut tum cum comitiis amicis eius postulantibus ut e lege ratio habeatur impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob causam quod ratio non habeatur aut addita causa si forte tribunus pl. senatum impediens aut populum incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut ea relicta ille commeatu et reliquis copiis interdudendus--quod horum malorum quorum aliquod certe subeundum est minimum putes.

dices profecto persuaderi illi ut tradat exercitum et ita consul fiat. est omnino id eius modi ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit idque eum, si non obtinet ut ratio habeatur retinentis exercitum, noli facere miror. nobis autem, ut quidam putant, nihil est timendum magis quam ille consul. 'at sic malo' inquies 'quam cum exercitu.' certe; sed istud ipsum 'sic,' scio, magnum malum putat aliquis neque ei remedium est ullum 'cedendum est, si id volet.' vide consulem illum iterum quem vidisti consulatu priore 'at tum imbecillus plus' inquit valuit quam tota res publica.' quid nunc putas? et eo consule Pompeio certum est esse in Hispania. o rem miseram! si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari non potest et quod ille si faciat, iam iam <a> bonis omnibus summam ineat gratiam.

[4]  tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat. nam quid impudentius? tenuisti provinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais, 'habe meam rationem.' habe tu nostram. exercitum tu habeas diutius quam populus iussit invito senatu? 'depugnes oportet, nisi concedis.' cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi. iam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. itaque te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si quid habes. equidem dies noctesque torqueor.


7.10

Scr. ad urbem xiv sub noctem aut xiiii ante lucem in K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili. tibi vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.


7.11

Scr. in Campania inter xiv et ix K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt. 'Cingulum' inquit nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.' Vtrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? O hominem amentem et miserum qui ne umbram quidem umquam tou= kalou= viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. Vbi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, xrew=n a)pokopa/j , fuga/dwn kaqo/douj , sescenta alia scelera moliri, thnqewn megisthn wst' exein turannida--? sibi habeat suam fortunam! unam me hercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel istius modi quicquam cogitare. 'quid si tu velis?' inquis.

[2] age, quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum 'velle' miserius esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior, adipisci quod ita volueris. sed haec hactenus. libenter enim in his molestiis e)nsxola/zw to/son .

[3] redeamus ad nostrum. per fortunas! quale tibi consilium Pompei videtur? hoc quaero quod urbem reliquerit. ego enim a)porw= . tum nihil absurdius. Vrbem tu relinquas? ergo idem, si Galli venirent? 'non est' inquit 'in parietibus res publica.' at in aris et focis. 'fecit Themistocles.' fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. at idem Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum praeter moenia nihil teneret; nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt. ou(/twj pou tw=n pro/sqen e)peuqo/meqa kle/a a)ndrw=n

[4] rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum. mira hominum querela est (nescio <an> istic, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu. fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet. quid quaeris? alia causa facta est. nihil iam concedendum putant Caesari. haec tu mihi explica qualia sint.

[5] ego negotio praesum non turbulento. vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora habeat e)pi/skopon , ad quem dilectus et summa negoti referatur. itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit o(rmh/ Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime. acquiesco enim et scribens ad te et legens tua.


7.12

Scr. in Formiano x K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

unam adhuc a te epistulam acceperam datam xii Kal. in qua significabatur aliam te ante dedisse quam non acceperam. sed quaeso ut scribas quam saepissime non modo si quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes.

[2] nam quod rogas curem ut scias quid Pompeius agat, ne ipsum quidem scire puto; nostrum quidem nemo. vidi Lentulum consulem Formiis x Kal., vidi Libonem; plena timoris et erroris omnia. ille iter Larinum; ibi enim cohortes et Luceriae et Teani reliquaque in Apulia. inde utrum consistere uspiam velit an mare transire nescitur. si manet, vereor ne exercitum firmum habere non possit; sin discedit, quo aut qua, aut quid nobis agendum sit nescio. nam istum quidem quoius falarismo\n times omnia taeterrime facturum puto. nec eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus nec aerarium clausum tardabit.

[3] sed haec, ut scribis, cito sciemus.

interim velim mihi ignoscas quod ad te scribo tam multa totiens. acquiesco enim et tuas volo elicere litteras maximeque consilium quid agam aut quo me pacto geram. demittamne me penitus in causam? non deterreor periculo sed dirumpor dolore. tamne nullo consilio aut tam contra meum consilium gesta esse omnia! an cuncter et tergiverser et iis me dem qui tenent, qui potiuntur? 'Ai)de/omai Trw=aj ' nec solum civis sed etiam amici officio revocor; etsi frangor saepe misericordia puerorum.

[4] Vt igitur ita perturbato, etsi te eadem sollicitant, scribe aliquid et maxime, si Pompeius Italia cedit, quid nobis agendum putes. M'. quidem Lepidus (nam fuimus una) eum finem statuit, L. Torquatus eundem. me cum multa tum etiam lictores impediunt. nihil vidi umquam quod minus explicari posset. itaque a te nihildum certi exquiro sed quid videatur. denique ipsam a)pori/an tuam cupio cognoscere. Labienum ab illo discessisse prope modum constat

[5] si ita factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset. damnasse enim sceleris hominem amicum rei publicae causa videretur, quod nunc quoque videtur sed minus prodest. non enim habet cui prosit eumque arbitror paenitere, nisi forte id ipsum est falsum discessisse illum. nos quidem pro certo habebamus. .

[6]  et velim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, formam mihi urbis exponas, ecquod Pompei desiderium, ecquae Caesaris invidia appareat, etiam quid censeas de Terentia et Tullia, Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco. haec et si quid aliud ad me scribas velim vel potius scriptites.


7.13

Scr. Menturnis ix K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

de Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum h(/rwa iudico. facinus iam diu nullum civile praeclarius, qui, ut aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem. sed etiam ad summam profectum aliquid puto. amo etiam Pisonem. cuius iudicium de genero suspicor visum iri grave. quamquam genus belli quod sit vides. ita civile est ut non ex civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit. is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit. huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis. quid est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? quid autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus. ne simulare quidem poterit quicquam politikwj . nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? quorum dux quam a)strath/ghtoj tu quoque animadvertis quoi ne Picena quidem nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. Vt enim alia omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic fugae praestitit?

[2] nec vero nunc quid cogitet scio ac non desino per litteras sciscitari. nihil esse timidius constat, nihil perturbatius. itaque nec praesidium cuius parandi causa ad urbem retentus est nec locum ac sedem praesidi ullam video. spes omnis in duabus insidiose retentis paene alienis legionibus. nam dilectus adhuc quidem invitorum est et a pugnando abhorrentium; condicionum autem amissum tempus est. quid futurum sit non video; commissum quidem a nobis certe est sive a nostro duce ut e portu sine gubernaculis egressi tempestati nos traderemus.

[3] itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi interdum amandandi videntur in Graeciam; de Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus [ad urbem] proponitur, quinia timeo; cum autem Dolabellae venit in mentem, paulum respiro. sed velim consideres quid faciendum putes primum pro\j to\ a)sfale/j (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi bonorum fuga. quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me) quid faciatis videndum est. is enim splendor est vestrum ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus. sed de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare velim.

[4] reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare; quod etiam a te magis exspecto. nam acta omnibus nuntiantibus a te exspecto futura. 'mantij d'a'ristoj --.' loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras. aenigma [Oppiorum ex Velia] plane non intellexi; est enim numero Platonis obscurius.


7.13a

Scr. Menturnis vid K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

iam intellexi tuum; Oppios enim de Velia saccones dicis. in eo aestuavi diu. quo aperto reliqua patebant et cum Terentiae summa congruebant.

[2] L. Caesarem vidi Menturnis a. d. viii Kal. Febr. mane cum absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut id ipsum mihi ille videatur inridendi causa fecisse qui tantis de rebus huic mandata dederit; nisi forte non dedit et hic sermone aliquo arrepto pro mandatis abusus est.

[3]  Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a. d. viiii Kal. Ibi Pompeium consulesque convenit. qui sermo fuerit et quid actum sit scribam ad te cum certum sciam. Pompeius a Teano Larinum versus profectus est a. d. viii Kal. Eo die mansit Venafri. iam aliquantum animi videtur nobis adtulisse Labienus. sed ego nondum habeo quod ad te ex his locis scribam; ista magis exspecto, quid illim adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, quae tua coniectura de rebus futuris. haec velim crebro et quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid acturus ipse sis scribas. si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictavi propter lippitudinem.


7.14

Scr. Calibus a. d. vi K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

A. d. vi Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi. L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a. d. viii Kal., cum is esset cum consulibus Teani. probata condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam provinciam occupavisset praesidia deduceret. id si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. spero posse in praesentia pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet. me Pompeius Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe respectent Campani coloni. gladiatores Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum. scutorum in ludo I[c][c] fuerunt. eruptionem facturi fuisse dicebantur. sane multum in eo rei publicae provisum est.

[3]  de mulieribus nostris in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint. hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. velim eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus quoi ego praesum ut in iis pro re nata non incommode possint esse. nam si quid offendimus in genero nostro (quod quidem ego praestare non debeo)--sed id fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. equidem ad paceni hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus. sed haec ut fors tulerit.


7.15

Scr. Capuae v K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

ut ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem, non quo haberem magno opere quod scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum coram id non licet, nihil est iucundius.

[2]  Capuam cum venissem a. d. vi Kal. pridie quam has litteras dedi, consules conveni multosque nostri ordinis. omnes cupiebant Caesarem abductis praesidiis stare condicionibus iis quas tulisset; uni Favonio leges ab illo nobis imponi non placebat. sed  is auditus in  consilio. Cato enim ipse iam servire quam pugnare mavult; sed tamen ait in senatu se adesse velle cum de condicionibus agatur, si Caesar adductus sit ut praesidia deducat. ita, quod maxime opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in senatu esse vult. Postumius autem, de quo nominatim senatus decrevit ut statim in Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni aestimat. ita res ad Fannium pervenit. is cum imperio in Siciliam praemittitur.

[3]  in disputationibus nostris summa varietas est. plerique negant Caesarem in condicione mansurum postulataque haec ab eo interposita esse quo minus quod opus esset ad bellum a nobis pararetur. ego autem eum puto facturum ut praesidia deducat. vicerit enim, si consul factus erit, et minore scelere vicerit quam quo ingressus est. sed accipienda plaga est. sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia; quam quidem omnem non modo privatam quae in urbe est sed etiam publicam quae in in aerario est illi reliquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus; Labienum secum habet. ego tuas opiniones de his rebus exspecto. Formias me continuo recipere cogitabam.


7.16

Scr. Calibus iv K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. de mandatis Caesaris adventuque Labieni et responsis consulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis quas a. d. v Kal. Capua dedi pluraque praeterea in eandem epistulam conleci.

[2] nunc has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar acturus sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data sunt L. Caesari, alteram quid Pompeius agat. qui quidem ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum habiturum spemque adfert, si in Picenum agrum ipse venerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de imbecillitate Caesaris copiarum; cuius adventu Gnaeus noster multo animi plus habet. nos a consulibus Capuam venire iussi sumus ad Nonas Febr. Capua profectus sum Formias a. d. iii Kal. Eo die cum Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. de Terentia et Tullia tibi adsentior.

[3]  ad quas scripseram ad te ut referrent. si nondum profectae sunt, nihil est quod se moveant, quoad perspiciamus quo loci sit res.


7.17

Scr. in Formiano iv non. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

tuae litterae mihi gratae iucundaeque sunt. de pueris in Graeciam transportandis tum cogitabam cum fuga ex Italia quaeri videbatur. nos enim Hispaniam peteremus; illis hoc aeque commodum non erat. tu ipse cum Sexto etiam nunc mihi videris Romae recte esse posse; etenim minime amici Pompeio nostro esse debetis. nemo enim umquam tantum de urbanis praediis detraxit. videsne me etiam iocari?

[2] scire iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras. scriptae enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. in quo accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas quae in omnium manus venturae essent Sestio nostro scribendas dederit. itaque nihil umquam legi scriptum shstiwde/steron . perspici tamen ex litteris Pompei potest nihil Caesari negari omniaque ei cumulate quae postulet dari. quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit, praesertim cum impudentissime postulaverit. quis enim tu es qui dicas, 'si in Hispaniam profectus erit, si praesidia dimiserit'? tamen conceditur: minus honeste nunc quidem violata iam ab illo re publica illatoque bello quam si olim de ratione habenda impetrasset. et tamen vereor ut his ipsis contentus sit. nam cum ista mandata dedisset L. Caesari, debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur autem nunc esse acerrimus.

[3] Trebatius quidem scribit se ab illo viiii Kal. Febr. rogatum esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me gratius facere posse. haec verbis plurimis. intellexi ex dierum ratione, ut primum de discessu nostro Caesar audisset, laborare eum coepisse ne omnes abessemus. itaque non dubito quin ad Pisonem, quin ad Servium scripserit; illud admiror non ipsum ad me scripsisse, non per Dolabellam, non per Caelium egisse. quamquam non aspernor Trebati litteras, a quo me unice diligi scio.

[4] rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem qui mihi nihil scripsisset nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in praediis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse. in quo quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meae, pueros u(pekqe/menoj in Graeciam. totam enim Italiam flagraturam bello intellego. tantum mali <est> excitatum partim ex improbis, partim ex invidis civibus. sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis intellegentur quorsum evasura sint. tum ad te scribam plura, si erit bellum; sin  autem  etiam indutiae, te ipsum, ut spero, videbo.

[5]  ego iiii Nonas Febr., quo die has litteras dedi, in Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam. quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae manerent. sed audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae Nonis Febr. esse volebam, quia consules iusserant. quicquid huc erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus litteras exspectabo.


7.18

Scr. imi Formiano iii Non. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

IIII non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. eas ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones. ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse iussi sumus) iii Nonas profectus sum, cum has litteras dedi.

responsa Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur. ita putaram. quae quidem ille si repudiarit, iacebit; si acceperit--. 'utrum igitur' inquies 'mavis?' responderem, si quem ad modum parati essemus scirem.

[2] Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis teneri. si bellum futurum est, negotium utile. Caesarem quidem L. Caesare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime dilectum habere, loca occupare, vincire praesidiis. O perditum latronem! o vix ullo otio compensandam hanc rei publicae turpitudinem! sed stomachari desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus. haec optima in malis, quoniam illius alterum consulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus. sed haec hactenus.

[3] de Dionysio fugit me ad te antea scribere; sed ita constitui, exspectare responsa Caesaris, ut, si ad urbem rediremus, ibi nos exspectaret, sin tardius id fieret, tum eum arcesseremus. omnino quid ille facere debuerit in nostra illa fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum praesertim rogatus esset, scio, sed haec non nimis exquiro a Graecis. tu tamen videbis, si erit, quod nolim, arcessendus, ne molesti simus invito.

[4] Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio solvat; nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis. ego autem etsi illud yeudhsio/deion (ita enim putatur) observo 'mhde\ di/khn ,' praesertim in te a quo nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar. hoc quicquid est te scire volui.


7.19

Scr. in. Formiano iii Non. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

nihil habeo quod ad te scribam qui etiam eam epistulam quam eram elucubratus ad te non dederim. erat enim plena spei bonae, quod et contionis voluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis. ecce tibi iii Nonas Febr. inane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus inridet L. Caesaris legationem. plane oppressi videmur nec quid consili capiam scio. nec me hercule de me laboro, de pueris quid agam non habeo. Capuam tamen proficiscebar haec scribens quo facilius de Pompei rebus cognoscerem.


7.20

Scr. Capuae Non. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

breviloquentem iam me tempus ipsum facit. pacem enim desperavi, bellum nostri nullum administrant. cave enim putes quicquam esse minoris his consulibus; quorum ego spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam veni pridie Nonas, ut eram iussus. illi autem nondum venerant sed erant venturi inanes, imparati. Gnaeus autem Luceriae dicebatur esse et adire cohortis legionum Appianarum non firmissimarum. at illum ruere nuntiant et iam iamque adesse, non ut manum conserat (quicum enim?) sed ut fugam intercludat.

[2] ego autem in Italia kai\ sunapoqanein --nec te id consulo; sin extra, quid ago? ad manendum hiems, lictores, improvidi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum tyranno; qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit imitaturus. haec velim explices et me iuves consilio; etsi te ipsum istic iam calere puto, sed tamen quantum poteris. ego si quid hic hodie novi cognoro, scies; iam enim aderunt consules ad suas Nonas. tuas cotidie litteras exspectabo; ad has autem cum poteris rescribes. mulieres et Cicerones in Formiano reliqui.


7.21

Scr. Calibus vi Id. Febr. ante lucem a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

de malis nostris tu prius audis quam ego. istim enim emanant. boni autem hinc quod exspectes nihil est. veni Capuam ad Nonas Febr. ita ut iusserant consules. eo die Lentulus venit sero. alter consul omnino non venerat vii Idus. eo enim die ego Capua discessi et mansi Calibus. Inde has litteras postridie ante lucem dedi. haec Capuae dum fui cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum nec enim conquisitores fainoproswpei=n audent cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant. deficit enim non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (O rem miseram et incredibilem!) ut totus iacet! non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. Mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum; hoc cuius modi est?

[2] vii Idus Febr. Capuam C. Cassius tribunus pl. venit, adtulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent. urbe relicta redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? consul ei rescripsit ut prius ipse in Picenum. at illud totum erat amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. mihi dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, Gnaeus noster in navi.

[3] ego quid agam ske'mma magnum--neque me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius consili particeps--sed tamen quod me deceat. ipse me Caesar ad pacem hortatur; sed antiquiores litterae quam ruere coepit. Dolabella, Caelius me illi valde satis facere. mira me a)pori/a torquet. iuva me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide. nihil habeo tanta rerum perturbatione quod scribam. tuas litteras exspecto.


7.22

Scr. in Formiano vi Id. Febr. vesperi aut v Id. mane a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate sit. de Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. O celeritatem incredibilem! huius autem nostri--sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus.

[2]   recte sit censeo cedendum de oppidis iis egeo consili . quod optimum factu videbitur facies. Cum Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis Idibus. ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? tradam igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? nullo modo. equidem a te petam consilium, ut soleo. explicari res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas et ipse quid sis acturus.


7.23

Scr. in Formiano v Id. Febr. vesp. aut iv Id. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

v Idus Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno Lentulo et Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse, Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos. haec metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad vitam .revocaverunt. ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis paene iam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur. persequi Caesar Pompeium? quid? ut interficiat? O me miserum! et non omnes nostra corpora opponimus? in quo tu quoque ingemiscis. sed quid faciamus? victi, oppressi, capti plane sumus.

[2] ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de mulieribus. quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed mihi venit in mentem multum fore sermonem me iudicium iam de causa publica fecisse; qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent. de me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum libenter. manebo igitur, etsi vivere--.

[3]  quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus iuverit ut Pompeius istas Domiti copias cum suis coniungat. sed videbamur omnia biduo triduove scituri. Caesaris litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. cui nos valde satis facere multi ad me scripserunt; quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter.


7.24

Scr. in Formiano iv Id. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

Philotimi litterae me quidem non nimis sed eos qui in his locis erant admodum delectarunt. ecce postridie Cassio litterae Capua a Lucretio, familiari eius, Nigidium a Domitio Capuam venisse. eum dicere Vibullium cum paucis militibus e Piceno currere ad Gnaeum, confestim insequi Caesarem, Domitium non habere militum iii milia. idem scripsit Capua consules discessisse. non dubito quin Gnaeus in fuga sit; modo effugiat. ego a consilio fugiendi, ut tu censes, absum.


7.25

Scr. in Formiano iv aut iii Id. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

Cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit a vobis. attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles. omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium exercitum habere. nemo huc ita adfert omniaque quae nolim. O rem miseram! malas causas semper obtinuit, in optima concidit. quid dicam nisi illud eum scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? erat enim ars difficilis recte rem publicam regere. sed iam iamque omnia sciemus et scribemus ad te statim.


7.26

Scr. in Formiano xv K. Mart. a, 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.

non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, 'quotiens exorior.' ego enim nunc <primum> paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora. itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta,

si te/ secundo lu/mine hic offe/ndero --

respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est.

[2] quod me amicissime admones ut mihi integrum quoad possim servem, gratum est; quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. ego me ducem in civili bello quoad de pace ageretur negavi esse, non quin rectum esset sed quia quod multo rectius fuit id mihi fraudem tulit. plane eum quoi noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis! 'pro tuis rebus gestis amplissimis') inimicum habere nolueram. ego scio et quem metuam et quam ob rem. sin erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur.

[3]  de HS X_X_ Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum. nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. et ego? nescio. si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. quod habebo certi faciam ut scias. ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.


Web arrangement by vittorio.todisco@tin.it