M. Tulli Ciceronis Epistularum ad Quintum fratrem Liber Primus


Pars prima:   I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI

Pars secunda   Pars tertia   Pars quarta  


1.1

Scr. Romae ex. a. 694 (60) aut in. a. 695 (59).
MARCVS QVINTO FRATRI S.

I. etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, fama denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio nostro et labori tuo, tamen existimavi a me quoque tibi huius molestiae nuntium perferri oportere. nam superioribus litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata res esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam, non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblectarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem.

[2] nunc quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio, quicquam proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oportet. <et> quoniam ea molestissime ferre homines debent quae ipsorum culpa contracta sunt, est quiddam in hac re mihi molestius ferendum quam tibi. factum est enim mea culpa contra quam tu mecum et proficiscens et per litteras egeras ut priore anno non succederetur ; quod ego, dum saluti sociorum consulo, dum impudentiae non nullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter, praesertim cum id commiserim ut ille alter annus etiam tertium posset adducere.

[3] quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere ut hoc minus sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur. ac si te ipse vehementius ad omnis partis bene audiendi excitaris, non ut cum aliis sed ut tecum iam ipse certes, si omnem tuam mentem, curam, cogitationem ad excellentis in omnibus rebus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis, immo vero etiam posteris nostris adferet.

[4] quapropter hoc te primum rogo ne contrahas ac demittas animum neve te obrui tamquam fluctu sic magnitudine negoti sinas contraque erigas ac resistas sive etiam ultro occurras negotiis neque enim eius modi partem rei publicae geris in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et diligentia. quod si tibi bellum aliquod magnum et periculosum administranti prorogatum imperium viderem, tremerem, animo quod eodem tempore esse intellegerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatam.

[5] nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. nullas ut opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus, quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi fortunae impetum superare non possent tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit.

[6] constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt nos summa necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes sint nostri consulatus beneficio se incolumis fortunas habere arbitrantur.

II.[7] at enim inter hos ipsos exsistunt graves controversiae, multae nascuntur iniuriae, magnae contentiones consequuntur. quasi vero ego id putem non te aliquantum negoti sustinere. intellego permagnum esse negotium et maximi consili, sed memento consili me hoc esse negotium magis aliquanto quam fortunae putare. quid est enim negoti continere eos quibus praesis, si te ipse contineas? id autem sit magnum et difficile ceteris, sic ut est difficillimum : tibi et fuit hoc semper facillimum et vero esse debuit, cuius natura talis est ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse, ea autem adhibita doctrina est quae vel vitiosissimam naturam excolere possit. tu cum pecuniae, cum voluptati, cum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis, erit, credo, periculum ne improbum negotiatorem, paulo cupidiorem publicanum comprimere non possis nam Graeci quidem sic te ita viventem intuebuntur ut quendam ex annalium memoria aut etiam de caelo divinum hominem esse in provinciam delapsum putent.

[8] atque haec nunc non ut facias, sed ut te facere et fecisse gaudeas scribo ; praeclarum est enim summo cum imperio fuisse in Asia triennium sic ut nullum te signum, nulla pictura, nullum vas, nulla vestis, nullum mancipium, nulla forma cuiusquam, nulla condicio pecuniae, quibus rebus abundat ista provincia, ab summa integritate continentiaque deduxerit.

[9] quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam? non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri, non adventu commoveri? esse quocumque veneris et publice et privatim maximam laetitiam, cum urbs custodem non tyrannum, domus hospitem non expilatorem recepisse videatur?

III.[10] his autem in rebus iam te usus ipse profecto erudivit nequaquam satis esse ipsum has te habere virtutes, sed esse circumspiciendum diligenter ut in hac custodia provinciae non te unum sed omnis ministros imperi tui sociis et civibus et rei publicae praestare videare quamquam legatos habes eos qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis suae . de quibus honore et dignitate et aetate praestat Tubero, quem ego arbitror, praesertim cum scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere quos velit et possit imitari, Allienus autem noster est cum animo et benevolentia tum vero etiam imitatione vivendi. nam quid ego de Gratidio, dicam? quem certo scio ita laborare de existimatione sua ut propter amorem in nos fraternum etiam de nostra laboret.

[11] quaestorem habes non tuo iudicio delectum sed eum quem sors dedit. hunc oportet et sua sponte esse moderatum et tuis institutis ac praeceptis obtemperare. quorum si quis forte esset sordidior, ferres eatenus quoad per se neglegeret eas leges quibus esset astrictus, non ut ea potestate quam tu ad dignitatem permisisses ad quaestum uteretur neque enim mihi sane placet, praesertim cum hi mores tantum iam ad nimiam lenitatem et ad ambitionem incubuerint, scrutari te omnis sordis, excutere unum quemque eorum, sed quanta sit in quoque fides tantum cuique committere atque inter hos eos, quos tibi comites et adiutores negotiorum publicorum dedit ipsa res publica, dumtaxat finibus iis praestabis quos ante praescripsi ;

IV.[12] quos vero aut ex domesticis convictionibus aut ex necessariis apparitionibus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent horum non modo facta sed etiam dicta omnia praestanda nobis sunt. sed habes eos tecum, quos possis recte facientis facile diligere, minus consulentis existimationi tuae facillime coercere A quibus, rudis cum esses, videtur potuisse tua liberalitas decipi ; nam ut quisque est vir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur ; nunc vero tertius hic annus habeat integritatem eandem quam superiores, cautiorem etiam ac diligentiorem.

[13] sint aures tuae <eae> quae id quod audiunt existimentur audire, non in quas ficte et simulate quaestus causa insusurretur. sit anulus tuus non ut vas aliquod sed tamquam ipse tu, non minister alienae voluntatis sed testis tuae. accensus sit eo numero quo eum maiores nostri esse voluerunt qui hoc non in benefici loco sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis suis deferebant, quibus illi quidem non multo secus ac servis imperabant. sit lictor non suae sed tuae lenitatis apparitor, maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia quam potestatis. toti denique sit provinciae cognitum tibi omnium quibus praesis salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas. denique haec opinio sit, non modo iis qui aliquid acceperint sed iis etiam qui dederint te inimicum si id cognoveris futurum. neque vero quisquam dabit, cum erit hoc perspectum, nihil per eos qui simulant se apud te multum posse abs te solere impetrari.

[14] nec tamen haec oratio mea est eius modi ut te in tuos aut durum esse nimium aut suspiciosum velim. nam si quis est eorum qui tibi bienni spatio numquam in suspicionem avaritiae venerit, ut ego Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et quia cognovi existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius eiusdem modi et committi et credi rectissime putem ; sed si quis est in quo iam offenderis, de quo aliquid senseris, huic nihil credideris, nullam partem existimationis tuae commiseris.

V.[15] in provincia vero ipsa si quem es nactus qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit vide, non quin possint multi esse provinciales viri boni, sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est. multis enim simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur unius cuiusque natura ; frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepissime. quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus a quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent? mihi quidem permagnum videtur, praesertim si idem homines privatum non fere quemquam, praetores semper omnis amant quo ex genere si quem forte tui cognosti amantiorem (fieri enim potuit) quam temporis, hunc vero ad tuum numerum libenter ascribito ; sin autem id non perspicies, nullum genus erit in familiaritate cavendum magis, propterea quod et omnis vias pecuniae norunt et omnia pecuniae causa faciunt et quicum victuri non sunt eius existimationi consulere non curant.

[16] atque etiam e Graecis ipsis diligenter cavendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt vetere Graecia digni ; sic vero fallaces sunt permulti et leves et diuturna servitute ad nimiam adsentationem eruditi. quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere ; nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt (non enim audent adversari nostris voluntatibus) et invident non nostris solum verum etiam suis.

VI.[17] iam qui in eius modi rebus, in quibus vereor etiam ne durior sim, cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis esse censes? quos quidem cum omnibus in locis tum praecipue in provinciis regere debemus. quo de genere multa praecipi possunt sed hoc et brevissimum est et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appia via faceres, neve interesse quicquam putent utrum Trallis an Formias venerint. ac si quis est ex servis egregie fidelis, sit in domesticis rebus et privatis ; quae res ad officium imperi tui atque ad aliquam partem rei publicae pertinebunt, de iis rebus ne quid attingat. multa enim quae recte committi servis fidelibus possunt tamen sermonis et vituperationis vitandae causa committenda non sunt.

[18] sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset. quid enim ei praecipiam quem ego in hoc praesertim genere intellegam prudentia non esse inferiorem quam me, usu vero etiam superiorem? sed tamen si ad ea quae faceres auctoritas accederet mea, tibi ipsi illa putavi fore iucundiora. qua re sint haec fundamenta dignitatis tuae, tua primum integritas et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, delectus in familiaritatibus et provincialium hominum et Graecorum percautus et diligens, familiae gravis et constans disciplina.

[19] quae cum honesta sint in his privatis nostris cotidianisque rationibus, in tanto imperio, tam depravatis moribus, tam corruptrice provincia divina videantur necesse est. haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam severitatem qua tu in iis rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus ; nisi forte me Paconi nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate

VII.[20] haec et cetera plena severitatis quae statuisti in ista provincia non facile sine summa integritate sustineremus. qua re sit summa in iure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia sed conservetur aequabilis. sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia sed ea tota iuris dictione maxime sustineri ; in qua scientiae praesertim provincialis ratio ipsa expedita est, constantia est adhibenda et gravitas quae resistat non solum gratiae verum etiam suspicioni.

[21] adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satis faciendo ac disputando diligentia. his rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quievit, tacuit accensus, quotiens quisque voluit dixit et quam voluit diu ; quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam severitatem tueretur. cogebantur Sullani homines quae per vim et metum abstulerant reddere ; qui in magistratibus iniuriose decreverant, eodem ipsis privatis erat iure parendum. haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur.

[22] quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta adrogantia est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia denique tot magistratus, tot auxilia, tanta <populi>, tanta senatus auctoritas, quam iucunda tandem praetoris comitas in Asia potest esse in qua tanta multitudo civium, tanta sociorum, tot urbes, tot civitates unius hominis nutum intuentur, ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla contio. qua re permagni hominis est et cum ipsa natura moderati tum vero etiam doctrina atque optimarum artium studiis eruditi sic se adhibere in tanta potestate ut nulla alia potestas ab iis quibus is praesit desideretur.

VIII.[23] Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus sed ad effigiem iusti imperi, cuius summa gravitas ab illo philosopho cum singulari comitate coniungitur ; quos quidem libros non sine causa noster ille Africanus de manibus ponere non solebat ; nullum est enim praetermissum in iis officium diligentis et moderati imperi--eaque si sic coluit ille qui privatus futurus numquam fuit, quonam modo retinenda sunt iis quibus imperium ita datum est ut redderent, et ab iis legibus datum est ad quas revertendum est?

[24] ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis qui praesunt aliis, ut ii qui erunt in eorum imperio sint quam beatissimi ; quod tibi et esse antiquissimum et ab inrtio, fuisse, ut primum Asiam attigisti, constante fama atque omnium sermone celebratum est. est autem non modo eius qui sociis et civibus, sed etiam eius qui servis, qui mutis pecudibus praesit, eorum quibus praesit commodis utilitatique servire.

[25] cuius quidem generis constare inter omnis video abs te summam adhiberi diligentiam, nullum aes alienum novum contrahi civitatibus, vetere autem magno et gravi multas abs te esse liberatas, urbis compluris dirutas ac paene desertas, in quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum et Halicarnassum, per te esse recreatas, nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias, provideri abs te ut civitates optimatium consiliis administrentur, sublata Mysiae latrocinia, caedis multis locis repressas, pacem tota provincia constitutam, neque solum illa itinerum atque agrorum sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum latrocinia esse depulsa, remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletium illam acerbissimam ministram praetorum avaritiae, calumniam , sumptus et tributa civitatum ab omnibus qui earum civitatum fines incolant tolerari aequaliter, facillimos esse aditus ad te, patere auris tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem non modo illo, populari accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo, toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis

IX.[26] quantum vero illud est beneficium tuum quod iniquo et gravi vectigali aedilicio, cum magnis nostris simultatibus Asiam liberasti! etenim si unus homo nobilis queritur so palam te, quod edixeris ne ad ludos pecuniae decernerentur, HS cc sibi eripuisse, quanta tandem pecunia penderetur, si omnium nomine quicumque Romae ludos facerent quod erat iam institutum erogaretur? quamquam has querelas hominum nostrorum illo consilio oppressimus, quod in Asia nescio quonam modo, Romae quidem non mediocri cum admiratione laudatur, quod, cum ad templum monumentumque nostrum civitates pecunias decrevissent, cumque id et pro meis magnis meritis et pro tuis maximis beneficiis summa sua voluntate fecissent, nominatimque lex exciperet ut ad templum et monumentum capere liceret, cumque id quod dabatur non esset interiturum sed in ornamentis templi futurum ut non mihi potius quam populo Romano ac dis immortalibus datum videretur, tamen id, in quo erat dignitas, erat lex, erat eorum qui faciebant voluntas, accipiendum non putavi cum aliis de causis tum etiam ut animo aequiore ferrent ii quibus nec deberetur nec liceret.

[27] quapropter incumbe toto animo et studio omni in eam rationem qua adhuc usus es, ut eos quos tuae fidei potestatique senatus populusque Romanus commisit et credidit diligas et omni ratione tueare et esse quam beatissimos velis. quod si te sors Afris aut Hispanis aut Gallis praefecisset, immanibus ac barbaris nationibus, tamen esset humanitatis tuae consulere eorum commodis et utilitati salutique servire ; cum vero ei generi hominum praesimus, non modo in quo ipsa sit sed etiam a quo ad alios pervenisse putetur humanitas , certe iis eam potissimum tribuere debemus a quibus accepimus.

[28] non enim me hoc iam dicere pudebit, praesertim in ea vita atque iis rebus gestis in quibus non potest residere inertiae aut levitatis ulla suspicio, nos ea quae consecuti sumus iis studiis et artibus esse adeptos quae sint nobis Graeciae monumentis disciplinisque tradita qua re praeter communem fidem quae omnibus debetur, praeterea nos isti hominum generi praecipue debere videmur, ut quorum praeceptis sumus eruditi apud eos ipsos quod ab iis didicerimus velimus expromere.

X.[29] atque ille quidem princeps ingeni et doctrinae Plato tum denique fore beatas res publicas putavit, si aut docti et sapientes homines eas regere coepissent aut ii qui regerent omne suum studium in doctrina et sapientia conlocassent hanc coniunctionem videlicet potestatis et sapientiae saluti censuit civitatibus esse posse. quod fortasse aliquando universae rei publicae nostrae, nunc quidem profecto isti provinciae contigit, ut is in ea summam potestatem haberet cui in doctrina, cui in virtute atque humanitate percipienda plurimum a pueritia studi fuisset et temporis.

[30] qua re cura ut hic annus qui ad laborem tuum accessit idem ad salutem Asiae prorogatus esse videatur. quoniam in te retinendo, is fuit Asia felicior quam nos in deducendo,, perfice ut laetitia provinciae desiderium nostrum leniatur. etenim si in promerendo ut tibi tanti honores haberentur quanti haud scio an nemini fuisti omnium diligentissimus, multo maiorem in his honoribus tuendis adhibere diligentiam debes.

[31] equidem de isto genere honorum quid sentirem scripsi ad te ante. semper eos putavi, si vulgares essent, vilis, si temporis causa constituerentur, levis ; si vero, id quod ita factum est, meritis tuis tribuerentur, existimabam multam tibi in his honoribus tuendis operam esse ponendam. qua re quoniam in istis urbibus cum summo imperio et potestate versaris in quibus 'tuas virtutes consecratas et in deorum numero conlocatas vides, in omnibus rebus quas statues, quas decernes, quas ages, quid tantis hominum opinionibus, tantis de te iudiciis, tantis honoribus debeas cogitabis. id autem erit eius modi ut consulas omnibus, ut medeare incommodis hominum, provideas saluti, ut te parentem Asiae et dici et haberi velis.

XI.[32] atqui huic tuae voluntati ac diligentiae difficultatem magnam adferunt publicani. quibus si adversamur, ordinem de nobis optime meritum et per nos cum re publica coniunctum et a nobis et a re publica diiungemus ; sin autem omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur quorum non modo saluti sed etiam commodis consulere debemus. haec est una, si vere cogitare volumus, in toto imperio tuo difficultas. nam esse abstinentem, continere omnis cupiditates, suos coercere, iuris aequabilem tenere rationem, facilem se in rebus cognoscendis, in hominibus audiendis admittendisque praebere praeclarum magis est quam difficile ; non est enim positum in labore aliquo sed in quadam inductione animi et voluntate.

[33] illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus qui nuper in portorus Italiae tollendis non tam de portorio quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur. qua re non ignoro quid sociis accidat in ultimis terris cum audierim in Italia querelas civium. hic te ita versari ut et publicanis satis facias, praesertim publicis male redemptis, et socios perire non sinas, divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id est tuae. ac primum Graecis id quod acerbissimum est, quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani suis institutis per se ipsi ita fuerunt. nomen autem publicani aspernari non possunt, qui pendere ipsi vectigal sine publicano non potuerint quod iis aequaliter Sulla discripserat. non esse autem leniores in exigendis vectigalibus Graecos quam nostros publicanos hinc intellegi potest quod Caunii nuper omnesque ex insulis quae erant a Sulla Rhodiis attributae confugerunt ad senatum, nobis ut potius vectigal quam Rhodiis penderent. qua re nomen publicani neque ii debent horrere qui semper vectigales fuerunt, neque ii aspernari qui per se pendere vectigal non potuerunt, neque ii recusare qui postulaverunt.

[34] simul et illud Asia cogitet, nullam ab se neque belli externi neque domesticarum discordiarum calamitatem afuturam fuisse, si hoc imperio non teneretur. id autem imperium cum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium.

XII.[35] quod si genus ipsum et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt, poterunt iis consilio et prudentia tua reliqua videri mitiora ; possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam sed potius commoditatem conficiendi negoti et liberationem molestiae ; potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum Graecis gratia atque auctoritate coniungas [sed] et ab iis de quibus optime tu meritus es et qui tibi omnia debent hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem quae est nobis cum publicanis obtinere et conservare patiantur.

[36] sed quid ego te haec hortor quae tu non modo facere potes tua sponte sine cuiusquam praeceptis sed etiam magna iam ex parte perfecisti? non enim desistunt nobis agere cotidie gratias honestissimae et maximae societates ; quod quidem mihi idcirco iucundius est quod idem faciunt Graeci ; difficile est autem ea quae commodis, utilitate et prope natura diversa sunt, voluntate coniungere. at ea quidem quae supra scripta sunt non ut te instituerem scripsi (neque enim prudentia tua cuiusquam praecepta desiderat), sed me in scribendo commemoratio tuae virtutis delectavit ; quamquam in his litteris longior fui quam aut vellem aut quam me putavi fore.

XIII.[37] unum est quod tibi ego praecipere non desinam neque te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari omnes enim qui istinc veniunt ita de tua virtute, integritate, humanitate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam ; quod vitium cum in hac privata cotidianaque vita levis esse animi atque infirmi videtur, tum vero nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturae adiungere. qua re illud non suscipiam ut quae de iracundia dici solent a doctissimis hominibus ea nunc tibi exponam, cum et nimis longus esse nolim et ex multorum scriptis ea facile possis cognoscere ; illud, quod est epistulae proprium, ut is ad quem scribitur de iis rebus quas ignorat certior fiat, praetermittendum esse non puto.

[38] sic ad nos omnes fere deferunt nihil, cum absit iracundia, [dicere solent] te fieri posse iucundius, sed, cum te alicuius improbitas perversitasque commoverit sic te animo incitari ut ab omnibus tua desideretur humanitas. qua re quoniam in eam rationem vitae nos non tam cupiditas quaedam gloriae quam res ipsa ac fortuna deduxit, ut sempiternus sermo hominum de nobis futurus sit, caveamus, quantum efficere et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne vitium fuisse dicatur. neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni natura tum iam in nostra aetate difficile est, mutare animum et si quid est penitus insitum moribus id subito evellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plene vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur, ut te ante compares cotidieque meditere resistendum esse iracundiae, cumque ea maxime animum moveat tum tibi esse diligentissime linguam continendam ; quae quidem mihi virtus interdum non minor videtur quam omnino non irasci. nam illud est non solum gravitatis sed non numquam etiam lentitudinis ; moderari s vero et animo et orationi cum sis iratus, aut etiam tacere et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non mediocris ingeni

[39] atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem mitioremque nuntiant. nullae tuae vehementiores animi concitationes, nulla maledicta ad nos, nullae contumeliae perferuntur, quae cum abhorrent a litteris, ab humanitate, tum vero contraria sunt imperio ac dignitati ; nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas, sin autem exorabiles, summa levitas, quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est.

XIV.[40]  sed quoniam primus annus habuit de hac reprehensione plurimum sermonis, credo, propterea quod tibi hominum iniuriae, quod avaritia, quod insolentia praeter opinionem accidebat et intolerabilis videbatur, secundus autem multo lenior, quod et consuetudo et ratio et, ut ego arbitror, meae quoque litterae te patientiorem lenioremque fecerunt, tertius annus ita debet esse emendatus ut ne minimam quidem rem quisquam possit ullam reprehendere.

[41]  ac iam hoc loco non hortatione neque praeceptis sed precibus tecum fraternis ago totum ut animum, curam cogitationemque tuam ponas in omnium laude undique conligenda. quod si in mediocri statu sermonis ac praedicationis nostrae res essent, nihil abs te eximium, nihil praeter aliorum consuetudinem postularetur. nunc vero propter earum rerum in quibus versati sumus o splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex ista provincia adsequimur, vix videmur summam vituperationem posse vitare. ea nostra ratio est ut omnes boni cum faveant tum etiam omnem a nobis diligentiam virtutemque et postulent et exspectent, omnes autem improbi, quod cum iis bellum sempiternum suscepimus, vel minima re ad reprehendendum contenti esse videantur.

[42] qua re quoniam eius modi theatrum totius Asiae virtutibus tuis est datum celebritate refertissimum, magnitudine amplissimum, iudicio eruditissimum , natura autem ita resonans ut usque Romam significationes vocesque referantur, contende, quaeso,atque elabora non modo ut his rebus dignus fuisse sed etiam ut illa omnia tuis artibus superasse videare,

XV.[43]  et quoniam mihi casus urbanam in magistratibus administrationem rei publicae , tibi provincialem dedit, si mea pars nemini cedit, fac ut tua ceteros vincat. simul et illud cogita, nos non de reliqua et sperata gloria iam laborare sed de parta dimicare, quae quidem non tam expetenda nobis fuit quam tuenda est. ac si mihi quicquam esset abs te separatum, nihil amplius desiderarem hoc statu qui mihi iam partus est. nunc vero sic res sese habet ut , nisi omnia tua facta atque dicta nostris rebus istinc respondeant, ego me tantis meis laboribus tantisque periculis quorum tu omnium particeps fuisti nihil consecutum <putem>. quod si ut amplissimum nomen consequeremur unus praeter ceteros adiuvisti, certe idem ut id retineamus praeter ceteros elaborabis. non est tibi his solis utendum existimationibus ac iudiciis qui nunc sunt hominum sed iis etiam qui futuri sunt ; quamquam illorum erit venus iudicium obtrectatione et malevolentia liberatum.

[44]  denique etiam illud debes cogitare, non te tibi soli gloriam quaerere quod si esset, tamen non neglegeres, praesertim cum amplissimis monumentis consecrare voluisses memoriam nominis tui. sed ea est tibi communicanda mecum, prodenda liberis nostris ; in qua cavendum est ne, si neglegentior fueris, tibi parum consuluisse sed etiam tuis invidisse videaris.

XVI.[45]  atque haec non eo dicuntur ut te oratio mea dormientem excitasse sed potius ut currentem incitasse videatur. facies enim perpetuo quae fecisti ut omnes aequitatem tuam, temperantiam, severitatem integritatemque laudarent. sed me quaedam tenet propter singularem amorem infinita in te aviditas gloriae quamquam illud existimo, cum iam tibi Asia sic uti uni cuique sua domus nota esse debeat, cum ad tuam summam prudentiam tantus usus accesserit, nihil esse quod ad laudem attineat quod non tu optime perspicias et tibi non sine cuiusquam hortatione in mentem veniat cotidie. sed ego quia, cum tua lego, te audire, et quia, cum ad te scribo, tecum loqui videor, idcirco et tua longissima quaque epistula maxime delector et ipse in scribendo sum saepe longior.

[46]  illud te ad extremum et oro et hortor ut, tamquam poetae boni et actores industrii solent, sic tu in extrema parte et conclusione muneris ac negoti tui diligentissimus sis ut hic tertius annus imperi tui tamquam tertius <actus> perfectissimus atque ornatissimus fuisse videatur. id facillime facies, si me cui semper uni magis quam universis placere voluisti tecum semper esse putabis et omnibus iis rebus quas dices et facies interesse. reliquum est ut te orem ut valetudini tuae, si me et tuos omnis valere vis, diligentissime servias.


1.2

Scr. Romae inter vavi K. Nov. et iv Id. Dec. a. 695 (59).
MARCVS QVINTO FRATRI

I. Statius ad me venit a. d. viii K. Novembr. eius adventus, quod ita scripsisti direptum iri te a tuis dum is abesset, molestus mihi fuit ; quod autem exspectationem tui concursumque eum qui erat futurus si una tecum decederet neque antea visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse. exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae iam eius modi voces: 'a)lla\ ai)ei/ tina fw=ta me/gan ,' quae te absente confecta esse laetor. quod autem idcirco a te missus est mihi ut se purgaret, id necesse minime fuit.

[2] primum enim numquam ille mihi fuit suspectus neque ego, quae ad te de illo scripsi, scripsi meo iudicio, sed cum ratio salusque omnium nostrum qui ad rem publicam accedimus non veritate solum sed etiam fama niteretur, sermones ad te aliorum semper, non mea iudicia perscripsi. qui quidem quam frequentes essent et quam graves adventu suo Statius ipse cognovit ; etenim intervenit non nullorum querelis quae apud me de illo ipso, habebantur, et sentire potuit sermones iniquorum in suum potissimum nomen erumpere.

[3] quod autem me maxime movere solebat, cum audiebam illum plus apud te posse quam gravitas istius aetatis, imperi, prudentiae postularet quam multos enim mecum egisse putas ut se Statio commendarem, quam multa autem ipsum a)felw=j mecum in sermone ita posuisse : 'id mihi non placuit ; monui, suasi, deterrui'! quibus in rebus etiam si fidelitas summa est, (quod prorsus credo quoniam tu ita iudicas), tamen species ipsa tam gratiosi liberti aut servi dignitatem habere nullam potest. atque hoc sic habeto (nihil enim nec temere dicere nec astute reticere debeo), materiam omnem sermonum eorum qui de te detrahere vellent Statium dedisse; antea tantum intellegi potuisse, iratos tuae severitati esse non nullos, hoc manumisso iratis quod loquerentur non defuisse.

II.[4] nunc respondebo ad eas epistulas quas mihi reddidit L. Caesius, quoi quoniam ita te velle intellego nullo loco deero ; quarum altera est de Blaundeno Zeuxide, quem scribis certissimum matricidam tibi a me intime commendari. qua de re et de hoc genere toto, ne forte me in Graecos tam ambitiosum factum esse mirere pauca cognosce. ego cum Graecorum querelas nimium valere sentirem propter hominum ingenia ad fallendum parata, quoscumque de te queri audivi quacumque potui ratione placavi. primum Dionysopolitas qui erant inimicissimi [mei] lenivi ; is quorum principem Hermippum non solum sermone meo sed etiam familiaritate devinxi. ego Apamensem Hephaestium, ego levissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnaeum, ego nugas maximas omni mea comitate complexus sum, Nymphontem etiam Colophonium. quae feci omnia, non quo me aut hi homines aut tota natio delectaret ; pertaesum est levitatis, adsentationis, animorum non officiis sed temporibus servientium.

[5] sed ut ad Zeuxim revertar, cum is de M. Cascelli sermone secum habito quae tu scribis ea ipsa loqueretur, obstiti eius sermoni et hominem in familiaritatem recept tua autem quae fuerit cupiditas tanta nescio, quod scribis cupisse te, quoniam Smyrnae duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore parte provinciae edere exemplum severitatis tuae et idcirco Zeuxim elicere omni ratione voluisse, ultro quem adductum in iudicium fortasse dimitti non oportuerat, conquiri vero et elici blanditus, ut tu scribis, ad iudicium necesse non fuit, eum praesertim hominem quem ego et ex suis civibus et ex multis aliis cotidie magis cognosco nobiliorem esse prope quam civitatem suam.

[6] at enim Graecis solis indulgeo. quid? L. Caecilium nonne omni ratione placavi? quem hominem, qua ira, quo spiritu! quem denique praeter Tuscenium cuius causa sanari non potest non mitigavi? ecce supra caput homo levis ac sordidus sed tamen equestri censu, Catienus. etiam is lenietur. cuius tu in patrem quod fuisti asperior non reprehendo ; certo enim scio te fecisse cum causa. sed quid opus fuit eius modi litteris quas ad ipsum misisti, 'illum crucem sibi ipsum constituere, ex qua tu eum ante detraxisses ; te curaturum fumo ut combureretur plaudente tota provincia'? quid vero ad C. Fabium nescio quem (nam eam quoque epistulam T. Catienus circumgestat), 'renuntiari tibi Licinium plagiarium cum suo pullo milvino tributa exigere'? deinde rogas Fabium ut et patrem et filium vivos comburat si possit ; si minus, ad te mittat uti iudicio comburantur. eae litterae abs te per iocum missae ad C. Fabium, si modo sunt tuae, cum leguntur, invidiosam atrocitatem verborum habent.

[7] ac si omnium mearum praecepta litterarum repetes, intelleges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam. quibus quidem in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua sive natura paulo acrior sive quaedam dulcedo iracundiae sive dicendi sal facetiaeque valuissent, nihil sane esset quod nos paeniteret. et mediocri me dolore putas adfici cum audiam qua sit existimatione C. Vergilius, qua tuus vicinus, C. Octavius? nam si te interioribus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis, valde magni facis! atque is dolor est quod, cum ii quos nominavi te innocentia non vincant, vincunt tamen artificio benevolentiae conligendae, qui neque Cyrum Xenophontis neque Agesilaum noverint, quorum regum summo imperio nemo umquam verbum ullum asperius audivit.

III.[8] sed haec a principio tibi praecipiens quantum profecerim non ignoro ; nunc tamen decedens, id quod mihi iam facere videris, relinque, quaeso, quam iucundissimam memoriam tui. successorem habes perblandum ; cetera valde illius adventu tua requirentur. in litteris mittendis, <ut> saepe ad te scripsi, nimium te exorabilem praebuisti. tolle omnis, si potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi narravit scriptas ad te solere adferri, ab se legi, et si iniquae sint fieri te certiorem ; ante quam vero ipse ad te venisset, nullum delectum litterarum fuisse ; ex eo esse volumina selectarum epistularum quae reprehendi solerent.

[9] hoc de genere nihil te nunc quidem moneo (sero est enim) ac scire potes multa me varie diligenterque monuisse ; illud tamen quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, vide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera tollantur epistularum primum iniquarum, deinde contrariarum, tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in aliquem contumeliosarum. atque ego haec tam esse quam audio non puto, et si sunt occupationibus tuis minus animadversa nunc perspice et purga. legi epistulam, quam ipse scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam, legi non nullas iracundas.

[10] sed tempore ipso de epistulis. nam cum hanc paginam tenerem L. Flavius, praetor designatus, ad me venit, homo mihi valde familiaris. is mihi te ad procuratores suos litteras misisse, quae mihi visae sunt iniquissimae, ne quid de bonis, quae L. Octavi Nasonis fuissent cui L. Flavius heres est, deminuerent, ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis, quae Octavi fuissent, deminui paterentur, prius quam Fundanio debitum solutum esset. haec mihi veri similia non videnr0 tur ; sunt enim a prudentia tua remotissima. ne deminuat heres? quid, si infitiatur? quid, si omnino non debet? quid? praetor solet iudicare deberi? quid? ego Fundanio non cupio, non amicus sum, non misericordia moveor? nemo magis ; sed via iuris eius modi est quibusdam in rebus ut nihil sit loci gratiae. atque ita mihi dicebat Flavius scriptum in ea epistula quam tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incommoda laturum.

[11] quid multa? ferebat graviter et vehementer mecum querebatur orabatque ut ad te quam diligentissime scriberem. quod facio et te prorsus vehementer etiam atque etiam rogo ut te procuratoribus Flavi remittas de deminuendo et Apollonidensibus ne quid praescribas, quod contra Flavium sit, amplius. et Flavi causa et scilicet Pompei facies omnia. nolo medius fidius ex tua iniuria in illum tibi liberalem me videri, sed [et] te oro ut tu ipse auctoritatem et monumentum aliquod decreti aut litterarum tuarum relinquas quod sit ad Flavi rem et ad causam accommodatum ; fert enim graviter homo et mei observantissimus et sui iuris dignitatisque retinens se apud te neque amicitia nec iure valuisse ; et, ut opinor, Flavi aliquando rem et Pompeius et Caesar tibi commendarunt et ipse ad te scripserat Flavius et ego certe. qua re, si ulla res est quam tibi me petente faciendam putes, haec ea sit. si me amas, cura, elabora, perfice ut Flavius et tibi et mihi quam maximas gratias agat. hoc te ita rogo ut maiore studio rogare non possim.

IV.[12] quod ad me de Hermia scribis mihi me hercule valde molestum fuit. Litteras ad te parum fraterne scripseram ; quas oratione Diodoti, Luculli liberti, commotus, de pactione statim quod audieram, iracundius scripseram et revocare cupiebam. huic tu epistulae non fraterne scriptae fraterne debes ignoscere.

[13] de Censorino, Antonio, cassus, Scaevola te ab iis diligi , ut scribis, vehementer gaudeo. cetera fuerunt in eadem epistula graviora quam vellem, 'o)rqa\n ta\n nau=n ,' et 'a(/pac qanei=n .' maiora ista erunt ; meae obiurgationes fuerunt amoris plenissimae quae sunt non nulla, sed tamen mediocria et parva potius. ego te numquam ulla in re dignum minima reprehensione putassem, <cum> te sanctissime gereres, nisi inimicos multos haberemus. quae ad te aliqua cum monitione aut obiurgatione scripsi, scripsi propter diligentiam cautionis meae, in qua et maneo et manebo et idem ut facias non desistam rogare.

[14]  Attalus Hypaepenus mecum egit ut se ne impedires quo minus quod ad Q.Publiceni statuam decretum est erogaretur. quod ego te et rogo et admoneo ne talis viri tamque nostri necessari honorem minui per te aut impediri velis. praeterea Aesopi, nostri [tragoedi] familiaris, Licinus servus tibi notus aufugit. is Athenis apud Patronem Epicureum pro libero fuit ; inde in Asiam venit. postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinius eo venisset, cum eum fugitivum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit, sed in publicam an in pistrinum non satis ex litteris eius intellegere potuimus. tu, quoquo modo est, quoniam Ephesi est, hominem investiges velim summaque diligentia vel tecum deducas. noli spectare quanti homo sit ; parvi enim preti est qui tam nihili sit. sed tanto dolore Aesopus est adfectus propter servi scelus et audaciam ut nihil ei gratius facere possis quam si illum per te reci perarit.

V.[15]  nunc ea cognosce quae maxime exoptas. rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit. propius nihil est factum quam ut occideretur. ex hoc qui sit status totius rei publicae videre potes.

[16]  nostrae tamen causae non videntur homines defuturi ; mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur. equidem cum spe sum maxima tum maiore etiam animo, spe, superiores fore nos, animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam sed tamen se res sic habet.: si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus ; sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum ut vi resistamus. omnes et se et suos amicos, clientis libertos, servos, pecunias denique suas pollicentur. nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque amore. si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar ; quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam. tribuni pl. designati sunt nobis amici ; consules se optime ostendunt ; praetores habemus amicissimos et acerrimos civis, Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum ; bonos etiam alios singularis. qua re magnum fac animum habeas et spem bonam de singulis tamen rebus quae cotidie gerantur faciam te crebro certiorem.


1.3

Scr. Thessalonicae Id. Iun. a.696 (58).
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

mi frater, mi frater, mi frater, tune id veritus es ne ego iracundia aliqua adductus pueros ad te sine litteris miserim aut etiam ne te videre noluerim? ego tibi irascerer, tibi ego possem irasci? scilicet, tu enim me adflixisti, tui me inimici tua me invidia ac non ego te misere perdidi. meus ille laudatus consulatus mihi te, liberos, patriam, fortunas, tibi velim ne quid eripuerit praeter unum me. sed certe a te mihi omnia semper honesta et iucunda ceciderunt, a me tibi luctus meae calamitatis, metus tuae, desiderium, maeror, solitudo. , ego te videre noluerim? immo vero me a te videri nolui. non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem reliqueras, non eum quem noras, non eum quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem eius nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis mortui. atque utinam me mortuum prius vidisses aut audisses, utinam te non solum vitae sed etiam dignitatis meae superstitem reliquissem!

[2] sed testor omnis deos me hac una voce a morte esse revocatum, quod omnes in mea vita partem aliquam tuae vitae repositam esse dicebant ; qua in re peccavi scelerateque feci. nam si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facile defenderet ; nunc commisi ut me vivo careres, vivo me aliis indigeres, mea vox in domesticis periculis potissimum occideret quae saepe alienissimis praesidio fuisset. nam quod ad te pueri sine litteris venerunt, quoniam vides non fuisse iracundiam causam, certe pigritia fuit et quaedam infinita vis lacrimarum et dolorum.

[3] haec ipsa me quo fletu putas scripsisse? eodem quo te legere certo scio. an ego possum aut non cogitare aliquando de te aut umquam sine lacrimis cogitare? Cum enim te desidero, fratrem solum desidero,? ego vero suavitate fratrem prope aequalem, obsequio filium, consilio parentem. quid mihi sine te umquam aut tibi sine me iucundum fuit? quid, quod eodem tempore desidero, filiam? qua pietate, qua modestia, quo ingenio! effigiem oris, sermonis, animi mei. quid filium venustissimum mihique dulcissimum? quem ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem puerum quam vellem ; sentiebat enim miser iam quid ageretur. quid vero tuum filium, imaginem tuam, quem meus Cicero et amabat ut fratrem et iam ut maiorem fratrem verebatur? quid, quod mulierem miserrimam, fidelissimam coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quae reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur?

[4] sed tamen, quoquo modo potui, scripsi et dedi litteras ad te Philogono, liberto tuo, quas credo tibi postea redditas esse ; in quibus idem te hortor et rogo, quod pueri tibi verbis meis nuntiarunt , ut Romam protinus pergas et properes. primum enim <te> in praesidio esse volui, si qui essent inimici quorum crudelitas nondum esset nostra calamitate satiata ; deinde congressus nostri lamentationem pertimui ; digressum vero non tulissem atque etiam id ipsum quod tu scribis metuebam ne a me distrahi non posses. his de causis hoc maximum malum quod te non vidi, quo nihil amantissimis et coniunctissimis fratribus acerbius, miserius videtur accidere potuisse, minus acerbum, minus miserum fuit quam fuisset cum cons gressio tum vero digressio nostra.

[5] nunc si potes, id quod ego qui tibi semper fortis videbar non possum, erige te et confirma, si qua subeunda dimicatio, erit. spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te civitatis et aliquid etiam misericordiam nostri praesidi laturam ; sin eris ab isto periculo vacuus, ages scilicet si quid agi posse de nobis putabis. de quo scribunt ad me quidem multi multa et se sperare demonstrant; sed ego quod sperem non dispicio, cum inimici plurimum valeant, amici partim deseruerint me, partim etiam prodiderint ; qui in meo reditu fortasse reprehensionem sui sceleris pertimescunt. sed ista qualia sint tu velim perspicias mihique declares. ego tamen quam diu tibi opus erit, si quid periculi subeundum videbis, vivam. diutius in hac vita esse non possum. neque enim tantum virium habet ulla aut prudentia aut doctrina ut tantum dolorem possit sustinere.

[6] scio fuisse et honestius moriendi tempus et utilius ; sed non hoc solum, multa alia praetermisi, quae si queri velim praeterita, nihil agam nisi ut augeam dolorem tuum , indicem stultitiam meam. illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi vita commorari, ut qui modo fratre fuerim, liberis, cons iuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac iam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim.

[7] qua re quid ad me scripsisti de permutatione ? , quasi vero nunc me non tuae facultates sustineant, qua in re ipsa video miser et sentio quid sceleris admiserim, cum de visceribus tuis et fili tui satis facturus sis quibus debes, ego acceptam ex aerario pecuniam tuo nomine frustra dissiparim. sed tamen et M. Antonio, quantum tu scripseras, <et> Caepioni tantundem solutum est ; mihi ad id quod cogito hoc quod habeo satis est Sive enim restituimur sive desperamur, nihil amplius opus est. tu si forte quid erit molestiae, te ad Crassum et ad Calidium conferas censeo. quantum Hortensio credendum sit nescio.

[8] me summa simulatione amoris summaque adsiduitate cotidiana sceleratissime insidiosissimeque tractavit adiuncto Q. Arno ; quorum ego consiliis, promissis, praeceptis destitutus in hanc calamitatem incidi sed haec occultabis, ne quid obsint ; illud caveto (et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium) ne ille versus, qui in te erat conlatus cum aedilitatem petebas de lege Aurelia, falso testimonio confirmetur. nihil enim tam timeo quam ne, cum intellegant homines quantum misericordiae nobis tuae preces et tua salus adlatura sit, oppugnent te vehementius.

[9] Messalam tui studiosum esse arbitror ; Pompeium etiam simulatorem puto. sed haec utinam <ne> experiare! quod precarer deos nisi meas preces audire desissent. verum tamen precor ut his infinitis nostris malis contenti sint ; in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima est constituta.

[10]  filiam meam et tuam Ciceronemque nostrum quid ego, mi frater tibi commendem? quin illud maereo quod tibi non minorem dolorem illorum orbitas adferet quam mihi. sed te incolumi orbi non erunt. reliqua, ita mihi salus aliqua detur potestasque in patria moriendi, ut me lacrimae non sinunt scribere etiam Terentiam velim tueare mihique de omnibus <rebus> rescribas ; sis fortis quoad rei natura patiatur. Idibus Iuniis Thessalonicae


1.4.

Scr. Thessalonicae mense Sext. circ. Non. a. 696 (58).
MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

amabo te, mi frater, ne, si uno meo facto et tu et omnes mei corruistis, improbitati et sceleri meo potius quam imprudentiae miseraeque adsignes. nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi, a quibus nefas putaram esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar. intimus, proximus, familiarissimus quisque aut sibi pertimuit aut mihi invidit.

[2]  ita mihi nihil misero praeter fidem amicorum cautum meum consilium defuit. quod si te satis innocentia tua et misericordia hominum vindicat hoc tempore a molestia, perspicis profecto ecquaenam nobis spes salutis relinquatur. nam me Pomponius et Sestius et Piso noster adhuc Thessalonicae retinuerunt, cum longius dis cedere propter nescio quos motus vetarent. verum ego magis exitum illorum litteris quam spe certa exspectabam ; nam quid sperem potentissimo inimico, dominatione obtrectatorum, infidelibus amicis plurimis invidis?

[3]  de novis autem tribunis pl. est ille quidem in me officiosissimus Sestius et, spero, Curius, Milo, Fadius, Fabricius, sed valde adversante Clodio, qui etiam privatus eadem manu poterit contiones concitare ; deinde etiam intercessor parabitur.

[4]  haec mihi proficiscenti non proponebantur sed saepe triduo, summa cum gloria dicebar esse rediturus 'quid tu igitur? , inquies. quid? multa convenerunt quae mentem exturbarent meam, subita defectio Pompei, alienatio consulum, etiam praetorum, timor publicanorum, arma. lacrimae meorum me ad mortem ire prohibuerunt ; quod certe et ad honestatem et ad effugiendos intolerabilis dolores fuit aptissimum. sed de hoc scripsi ad te in ea epistula quam Phaethonti dedi. nunc tu, quoniam in tantum luctum laboremque detrusus es quantum nemo umquam, si levare potest communem casum misericordia hominum scilicet incredibile quiddam adsequeris ; sin plane occidimus, me miserum! ego omnibus meis exitio fuero quibus ante dedecori non eram.

[5] sed tu, ut ante ad te scripsi, perspice rem et pertempta et ad me, ut tempora nostra non ut amor tuus fert, vere perscribe. ego vitam quoad putabo tua interesse aut ad spem servandam esse retinebo. tu nobis amicissimum Sestium cognosces ; credo tua causa velle Lentulum, qui erit consul. quamquam sunt facta verbis difficiliora tu et quid opus sit et quid sit videbis. omnino si tuam solitudinem communemque calamitatem nemo despexerit, aut per te aliquid confici aut nullo modo poterit ; sin te quoque inimici vexare coeperint, ne cessaris ; non enim gladiis tecum sed litibus agetur. verum haec absint velim. te oro ut ad me de omnibus <rebus> rescribas et in me animi aut potius consili minus putes esse quam antea, amoris vero et offici non minus.


Web arrangement by vittorio.todisco@tin.it